Judicium banitum minus proclamatum et celebratum feria sexta ante
dominicam Palmarum [27 III] anno Domini millesimo
quingentesimo trigesimo quarto in domo advocati Benedicti Dica {Jo}
et scabinorum juratorum {Joannis Lathka} Petri Lathka, Joannis
Stoyek, Stanislai Wlazek, Stanislai [?] Janik, Nicolai Maczka,
Marci dicti Marek, Nicolai Mysgala et in presentia generosi Andree
Zakrzewsky prefecti et exactoris clavis Gregorzeviensis.
Tabernarum seu ortorum cum areis et domibus in eisdem tabernis
constructis mutua resignacio
Eodem die coram quibus supra constituti personaliter Nicolaus Mysgala
ex una et Iacobus Derka ab altera partibus talem inter se fecerunt
contractum et comutacionem modo infra scripto. Quia prefatus Nicolaus
Mysgala dedit per commutacionem medietatem taberne sue proprie
hereditarie cum domo et orto ac resignavit presentibus, dat et
resignat {provido} Iacobo Derka terram pro terra, aream pro area,
domum pro domo, tam late, longe prout solus tenuit et habuit
sicut ex antiquo medietas dicte taberne est distincta et limitata.
Exadverso Jacobus Derka supranominato Nicolao Mysgala [s. 5]
more comutacionis et contractus inter ipsos facti similiter resignat
medietatem taberne sue hereditarie supradicto Nicolao Mysgala cum
area, domo et orto, tam late, longe prout solus tenuit et habuit,
nihil juris et proprietatis pro suis posteris reservando, per
prefatum Nicolaum Mysgala et suos successores legittimos tenendum,
habendum, uti fruendum et pacifice possidendum, dandum, comotandum,
vendendum, alienendum et in usus suos beneplacitos convertendum,
prout sibi et suis successoribus melius et utilius videbitur.
Et super hoc uterque illorum memoriale judicio solverunt.
Or.:
Grzegorzew wójtowska, 1533-1577, indukta, AGAD sygn. 1, s. 4-5.
Mikołaj Mizgała i Jakub Derka zamieniają się z sobą, każdy
połową swej dziedzicznej karczmy z domem, placem i ogrodem.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz