środa, 28 października 2015

1532 Grzibowskich Robaszkow divisio

Grzibowskich Robaszkow divisio

Constituti personaliter coram iudicio terrestri nobiles Stanislaus et Laurentius Robaszkowie Grzibowsczi fratres germani sponte et libere recognoverunt. Quia inter se fraternam divisionem bonorum suorum fecerunt in hunc qui sequitur modum.

Principaliter eidem Stanislao Grzibowski ex ipsa amicabile et fraterna divisione per certos arbitros et amicabiles compositores facta cessit et sorte accessit Andreas Gluch cmetho et totum predium alias plossa et medietas silve et area in qua nunc sedet. Item Laurentio prefato ex ipsa divisione cessit et evenit Mathias Janula cmetho possessionatus, medietas silvae ex opposito agri eiusdem Stanislai iacens et plossam, ambe partes tenere et possidere debent. Hec omnia bona [k. 2] iacent et sita sunt in villa et hereditate Krczonowycz, Grzibowo in districtu Gneznensi.

Quam quidem divisionem bonorum premissorum secundum quod [?] alieni partium cessit, ambe partes sibi invicem tenere et inviolabiliter observare debent temporibus perpetuis, et se se invicem inscribunt, sub vadio centum marcarum pecuniarum monetae et numeri Polonicalium consuetorum, quod vadium ambe partes prefate super se libere coram iudicio terrestri assumpserunt, nulla in premissis praescripcione terrestri obstante.

Super quo ipsi Stanislaus et Laurentius Grzibowsczi adiudicatum solverunt.


Or.: Gniezno Z. 14, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1532-1535;1563, k. 1v-2.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Gniezno > Część 1
3 (Nr. 262) 1532
N. Stanisław i Wawrzyniec Robaszkowie Grzybowscy, bracia rodzeni, działy. Stanisław dostał kmiecia Andrzeja Głucha i folw. alias płosę i 1/2 lasu, i grunt na którym obec. siedzi. Wawrzyniec - os. kmiecia Mac. Janula, 1/2 lasu naprzeciwko pola Stanisł. i płosę. To w Krczonowicz Grzibowo w p. gn. s. v. 100 grz. (f. 1v)

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz