środa, 28 października 2015

1532 Palandzsky relatio

Anno Domini millesimo quingentesimo trigesimo secundo feria secunda post festum Omnium Sanctorum proxima [4 XI]. Termini particulares Gneznae sunt celebrati, in quibus generosi et nobiles domini Petrus de Conarzewo judex, Jacobus de Splawie subiudex et Thomas Marszewsky notarius terrae Calisiensis generales, necnon et Joannes Cozyelsky burgrabius et vicepalatinus districtus Gneznensis juridicae praesidebant.

Palandzsky relatio

Veniens Joannes Galka ministerialis terrestris Gneznensis coram juditio terrestri in vim relationis sue coram juditio sive terrestri {Conynensi} sive castrensi quocunque recognovit se vidisse tria vulnera, duo videlicet cruenta, unum lividum, in corpore nobilis Phillippi Palandzsky super nobilem Zlothnyczsky sibi inflicta protestata.

Quam recognicionem suam de et super premissis factam ipse Joannes Galka [k. 2v] ministerialis terrestris Gneznensis propter mortem suam petiit ei libro presenti connotari, quod sibi est de iure admissum.


Or.: Gniezno Z. 14, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1532-1535;1563, k. 2-2v.

Woźny składa relację z oględzin ran na ciele N. Filipa Palandzkiego (Palędzkiego), które protestował przeciwko N. Złotnickiemu.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz