poniedziałek, 26 października 2015

1591 Medro horti venditio

Anno Domini 1591. Actum feria sexta post meridiem post festum [7 VI] Sacri Pentecosthen Domini Nostri Jesu Christi.

Veniens personaliter providus Gregorius Sulinski civis Klecowiensis recognocognovit [!] se vendidisse hortum unacum legittima uxore sua Zophya coram toto consulatu Kazimiriensi videlicet proconsule Andrea Dubiel, in consulatu vero residentibus primo videlicet Luca Przewłocio, Martino Matiska, Adamo Passich, Joanne Jaron. Quia vendiderunt hortum situm vel locum obtinentem una ex parte Kaschalonowego et ex altera parte Dubass, tam laute tam profunde prout soli ex antiquis temporibus tenebant, provido Thome Medro una cum legittima uxore sua Zophya et pueris eius.

Qui predictus Gregorius Sulinski civis Klecowiensis una cum legittima uxore sua Zophya inscriptionem admisit provido Thome Medro civi Kazymiriensi et uxori suae Zophye et quietantur [...] ambe partes pirwy omienione, quia illis predictis personis licebit commutare, vendere, dare et ad suum propositum bonum comittere, prout ipsis quam maxime licebit.



Or.: Kazimierz Biskupi radziecka, 1588-1620, indukta, AGAD sygn. 1, s. 54.

Grzegorz Suliński mieszczanin z Kleczewa wraz z ż. Zofią sprzedają ogród, leżący między Kaszalonowym a Dubasiem, przezornemu Tomaszowi Medro i jego ż. Zofii.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz