Anno
Domini millessimo quingentessimo nonagessimo quinto, die vero 29
Decembris, coram offitio dominorum proconsulis et consulum oppidi
Cazimierz videlicet Mathiae pellificis proconsulis, Andreae vero
Dubiel, Martini Matiska, Jacobi Mierzich, Thomae Medro consulum etc.
Constituta
personaliter magnifica domina Catherina de Ruszocice, magnifici olim
domini Nicolai Ruszoczky castellani Biechowiensis filia, magnifici
vero olim domini Gregorii Krethkowski palatini Brzestensis relicta
vidua, sana mente ac libera per omnia existens, habens circa se
nobilem Joannem Gorynsky tutorem ad actum presentem assumptum, palam,
publice, libere et per expressum recognovit.
Quia
omni meliori modo, via, forma, styllo, quibus de iure et consuetudine
melius et efficatius potuit et debuit, fecit, constitutus [!]
et solenniter ordinavit in suum verum et legittimum plenipotentem
ultimum scabinum civitatis Posnaniensis in judicio bannito ordinario
civitatis eiusdem protunc sedentem, cuius hic nomen et cognomen vult
habere expressum,
ad
resignationem juridicam, perpetuam et irrevocabilem sortis
suae heraeditariae et quovis modo se concernentis domus et
eius attinentiarum in anteurbio Posnaniensi inter claustrum
monialium ordinis sancti Francisci ex una et Jacobi Kostrzewa
cantrifusoris hortum ex altera partium [!] sitis [!!]
in eodem judicio bannito ordinario civitatis praedictae monialibus
in dicto claustro ordinis sancti Francisci nunc et pro tempore
existentibus faciendum, cum omni iure, dominio et proprietate sortis
praedictae suae eiusdem domus, nihil pro se et successoribus suis
ibidem reservando [s. 88], ita late et circumferentialiter,
prout ea sors hereditaria et quovis alio modo se concernens
domus et eius attinentiarum se extendit, et prout eandem ipsamet
habuit, tenuit et possedit,
tum
ad alia circa praemissa agendi, gerendi et constituendi, quae
usus et styllus fori illius postulare videbitur in forma
sufficientissima, promittens ea omnia quae per dictum plenipotentem
suum in praemissis acta, gesta et constituta fuerint, rata et grata
se esse habitura perpetuo.
Similiter
ad hoc ipsum offitium anno, die quibus supra constitutus personaliter
magnificus dominus Stanislaus Ruszocky castellanus Szathecensis [!],
magnifici olim Nicolai Russoczky filius, sanus ac liber per omnia
existens palam, publice, libere et per expressum recognovit.
Quia
omni meliori modo, via, forma, styllo, quibus de iure et consuetudine
melius et efficatius potuit et debuit, fecit, constituit et
solenniter ordinavit in suum verum et legittimum plenipotentem
ultimum scabinum civitatis Posnaniensis in iudicio bannito ordinario
civitatis eiusdem protunc sedentem, cuius hic nomen et cognomen vult
habere expressum,
ad
resignationem juridicam, perpetuam et irrevocabilem sortis suae
heraeditariae et quovis alio modo se concernentis domus et
eius attinentiarum in anteurbio Posnaniensi inter claustrum
monialium ordinis sancti Francisci ex una et Jacobi Kostrzewa
cantrifusoris hortum ex altera partium [!] sitis [!!]
in eodem judicio bannito ordinario civitatis praedictae monialibus
in dicto claustro ordinis [s. 89] sancti Francisci nunc et
pro tempore existentibus faciendum, cum omni iure, dominio et
proprietate sortis praedictae suae eiusdem domus, nihil pro se et
successoribus suis ibidem reservando, ita late et
circumferentialiter, prout ea sors hereditaria et quovis modo se
concernens domus praedictae et eius attinentiarum se extendit,
et prout eam ipsemet habuit, tenuit et possedit,
tum
alia circa praemissa agendi, gerendi et constituendi, quae usus et
styllus fori illius postulare videbitur in forma sufficientissima,
promittens ea omnia quae per dictum plenipotentem suum in praemissis
acta, gesta et constituta fuerint, rata et grata se esse habiturum
perpetuo.
Praesentibus
nobilibus Stanislao Woliczky, Jacobo Przepełkowsky, Wenceslao
Komorniczky et aliis quam plurimis fide dignis.
Or.:
Kazimierz Biskupi radziecka, 1588-1620, indukta, AGAD sygn. 1, s.
87-89.
MD. Katarzyna z Rusocic wd. po Grzegorzu Kretkowskim wojewodzie
brzeskim oraz MD. Stanisław Rusocki kasztelan santocki, córka i syn
MD. olim Mikołaja Rusockiego kasztelana biechowskiego, wybierają na
swego plenipotenta najstarszego ławnika natenczas zasiadającego w
sądzie miasta Poznania. Plenipotencja uprawnia do wieczystego
powzdania przed sądem gajonym poznańskim działów dziedzicznych
ich domu wraz z przyległościami klasztorowi franciszkanek w Poznaniu
na przedmieściu. Dom stoi z jednej strony w sąsiedztwie tegoż
klasztoru, z drugiej strony przy ogrodzie Jakuba Kostrzewy konwisarza
(cantrifusor).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz