poniedziałek, 6 października 2014

1718 Puncta visitationis ecclesiae servientia

Puncta visitationis ecclesiae servientia.

1. Titulus ecclesiae qualis?
2. An sit consecrata?
3. An sint indulgentia?
4. Ab extra, qualis si habeant turrim, campanile cum quot campanis?
5. Ab intra, quos et quales habet choros [?] ? cujus decoris?
6. Altaria quot? utrum cum fundationibus? an consecrata? an vero quot vis altare suum portatile habeat?
7. An sint capellae?
8. Ciborium quale? an bene clausum?
9. Utrum ardeat continuo lampas?
10. Olea sacra utrum, ubi et quomodo conserventur?
11. Fons baptismalis utrum et qualis habeatur?
12. Piscina utrum habeatur?
13. Utrum sint confessionalia cum densis craticulis et ipsa structura confessionalis sit ita composita, ut ne oris quidem motu tam confessarii quam poenitentis ab adstantibus observari queat, et utrum poenitentes instructi sunt ne mixti viri cum foeminis, sed uterque sexus distinctim et sine tumultu confessionalia accedat?
14. Sacristia qualis? cum quibus requisitis?
15. Supellex utrum et qualis habeatur? an sufficiens argentea [?] ?
16. Apparatus ecclesiae utrum sit sufficiens et inventarium ejus utrum habeatur in libro bene compacto?
17. Jus patronatus cui serviat?
18. Erectio utrum et qualis habeatur?
19. Fundatio pro reparatione ecclesiae utrum sit et qualis?
20. Villae parochiales quae et quot?
21. Possessor loci quis? cujus fidei?
22. In villa patresfamilias catholici an sint et quot?
23. Patres familias lutherani an sint et quot?
24. Personae lutheranae an sint et quot?
25. Patres familias calviniani an sint et quot?
26. Personae calvinianae an sint et quot?
27. Utrum haeretici prevaleant catholicis? a quo tempore? cujus promotione et auxilio? [s. 340]
28. Utrum catholici de hoc loco extirpentur1 aut pervertantur? cujus motu?
29. Utrum de novo plantentur haeretici? a quo tempore?
30. Utrum habeatur haereticum fanum aut catholica ecclesia in fanum conversa sit?
31. Utrum habitet praedicans?
32. Utrum lutherana vel calviniana sit schola et ludimagister? quo titulo et a quo tempore?
33. An sint Haebrei? a quo tempore? an monopolia cum injuria catholicorum teneant?
34. An Haebrei catholicos famulos vel christianos foveant?
35. Schola catholica utrum habeatur?
36. Scholae rector utrum in accessu suo praestiterit professionem fidei orthodoxae?
37. Vitrici ecclesiae utrum habeantur vel proventus unde pro ecclesia percipiant et clavos carbonae utrum una penes parochum, altera2 penes vitricos conserventur [?] ? utrum iidem vitrici rationes reddant et coram quo et quantum in paratis habeant?
38. Dos ecclesiae pro parocho quae et qualis? utrum integre percipiatur et quare?
39. Jura ad ecclesiam et parochum spectantia: quae et qualia?
40. Liber metrices baptizatorum, copulatorum et mortuorum utrum secundum formam in libro agendorum descriptam3 conscribantur? Utrum sit liber agendorum, graduale, psalterium, antiphonarium, processionale?
41. Libri ecclesiae et armarium pro illis utrum habeatur? eorumque inventarium utrum conscriptum sit?
42. Lites parochus quales habeat et cum quo et ubi?
43. Praejudicia quae parochus patitur quo ad ecclesiam et quo ad se?
44. Inventarium pro parocho quale et quantum?
45. Domus parochialis et aedificia parochialia qualia?
46. Aedificia pro familia utrum separata habeantur?
47. Utrum in fundo ecclesiae vulgo poswiątne dicto inquilinos parochus habeat?
48. Utrum iidem inquilini ad onera praestanda publica a saecularibus trahantur et utrum hac in parte a parocho defendantur? [s. 341]
49. Utrum sylvas vel incisionem parochus habeat lignorum liberam [?] controversam vel non et quali jure?
50. Utrum ecclesias filiales parochialis habeat et quod et quali jure? Quae si fuerint scribantur sequenti forma: Ecclesia N. N. filialis in villa N. N., deinde secundum superiora puncta status ecclesiae filialis describatur.
51. Hospitale ad eandem ecclesiam utrum habeatur et cum quali fundatione?
52. Parochus hujus loci.



Kop.: Parafia Rydzyna, Liber mortuorum ab anno 1700, AAP sygn. PM 262/04, s. 339-341.

Odpis kwestionariusza wizytacji diecezji poznańskiej przez biskupa Krzysztofa Antoniego Szembeka (1718-1719, AAP AV 19), wykonany ręką Józefa Weissa - najpierw wikariusza, a w latach 1771-1774 komendarza rydzyńskiego.

1 poprawiłem z extirpantur.
2 popr. z atera.
3 popr. z descriptae.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz