Simon Ambroszkowic Successoribus Falendysz debitum
Actum in Conin feria VI ... 1618
Coram Officio Actisque praesentibus
Consularibus personaliter comparens Famatus N. pro tunc ? et civis
Coninensis sanus per omnia palam ac manifeste recognovit,
praesentibusque recognoscit.
Quia ipse de manibus Famatorum N. N.
exequutorum testamenti Famati olim N. summam in successores praefati
N. videlicet Hedvigim et Annam filias minorennes devolutam 10
Marcarum monetae et numeri polonicalis consueti in quamlibet 48
grossos computando, in mutuum levavit, numeravit et realiter
percepit. Quam summam prefactam 10 Marcarum in omnibus bonis suis tam
mobilibus quam immobilibus habitis et habendis inscribit, et eadem
omnia bona sua obligat ad plenaria in prefactae summae persolutionem.
Summam autem principalem cum censu annuali hoc est uno floreno in
crastino Festi Undecim millia virginum abhinc post decursum unius
anni videlicet in Anno sequenti 1619, monitus duarum hebdomadarum
ante dare et reponere cum suis successoribus tenebitur.
Quae inscriptio modo uti praemissum
facta, admissa, et confirmata est habere vim et robur suae firmitatis
forma iuxta? firmissima?. Super quo memoriale solutum est.
Konin, radzieckie 1594-1643, indukta,
f. 665
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz