czwartek, 24 kwietnia 2014

1727 Taxa Domorum et Intromissio Stęszewskie

Taxa Domorum et Intromissio Stęszewskie

Spectabiles Domini Paulus Sebestianski advocatus Grodziscensis, Martinus Szwartz, Stanislaus Cichoszewski, Joannes Sypinski, Casimirus Dygas, Lucas Bochenski, Joannes Sąpolny scabini in Domos et fundos earundem Domuum descendentes ibique aliquantisper commorantes et omnia in eisdem Domibus lustrantes circumspicientesque

Inprimis Domum cum horreo Karaskow in Doktorowo existentem ad pomarium aulicum, 200 florenis polonicalibus.

Domum etiam olim Andreae Sypniewski in circulo Fori existentem novae locationis, 200 fl. pol. taxaverunt et aestimaverunt.

Fundos vero 50 fl. Dermanskiego et Organistki in platea Ptaszkoviensi 50.

Braxatorium vero olim Stephani Cichoszewski 550 fl. pol.

in quod Braxatorium die hodierna per superius fatos Spectabiles Dominos Advocatum et Scabinos ejus, vigore Trium Decretorum Officii Consularis Grodziscensis super Famatum Stanislaum Cichoszewski obtentorum ratione Summae debiti in praetactis [sic!] Decretis specificatae? in personam Famati Pauli Stęszewski facta est intromissio executoria

et Eidem Paulo Stęszewski in Idem Braxatorium reddita est Possessio prout actum per praesentem officiose redditur. Dantes et concedentes toties praefati Spectabiles Domini Advocatus et Scabini Grodziscenses dicto Paulo Stęszewskiemu et eius successoribus omnimodam potestatem et absolutam facultatem praefatum Braxatorium a data praesenti aeviternis temporibus tenendi, habendi, possidendi, vendendi, commutandi, et in usum beneplacitum libere perpetueque citra cujusvis personae renitentiam et contradictionem convertendi. Quam Intromissionem et actualem Possessionem per actum praesentem susceptas dictus Famatus Paulus Stęszewski actis praesentibus notari petiit quod obtinuit.

Hicque in continenti praevidendo ab ante tot damna sua et litis expensas in processum juris exolutas, et consulendo suae immunitati a parte post in et contra praefatum Stanislaum Cichoszewski tum de damnis tum de omnibus litis expensis tam ab antecedenti factis quam a consequenti fiendis quam solennissime protestatur, offerendo se etc.


Grodzisk Wlkp., Advocatialia 1722-1728 , sygn. 1518, f. 338

W tekście odwołanie do 3 dekretów radzieckich in genere.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz