sobota, 19 kwietnia 2014

1727 Juramentum Durały

Juramentum Durały

Actum Grodzisci Feria Quarta post Dominica Sexagesimae proxima AD 1727

Coram Officio Spectabilis Domini Pauli Sebestianski Advocati Grodziscensis et coram actis praesentibus Advocatialibus Grodziscensibus personaliter comparens Laboriosus Thomas Durała famulus cmethonis de villa Ujazdek, ad instantiam Famati Christiani Bachman civis Frausztadiensis, et officiosam Requisitionem tanquam testis citatus ad perhibendum fidele veritatis suae testimonium, qui palam ac publice verbisque expressis non coactus non compulsus aut corruptus verum libere solita juris forma corporale juramentum praestitit et in eo testimoni (sic!) expressit in hanc juramenti rotham:

Ego Thomas juro Gloriosissimo DEO Omnipotenti in tribus personis Uno, quod hoc anno ante Festa Solennia Natalis Christi Domini vexi Grodicio lanam ponderatam in Curia Grodziscensi ad oppidum Kębłów pro loco destinato a Spectabili Domino Joanne Szok mercatore Gierlicensi ad quam lanam etiam missus fuit Infidelis Marek Lewek Judaeus Grodziscensis ratione deportationis fidelis ejusdem lanae, vehendo ergo hanc lanam et custodiendo illam cum eodem Judaeo recognosco conscientia pura et in id iuro, quod hanc lanam neque Judaeus neque ego in via moveramus imo magis eam non fasificavimus (sic!) et arenam ullam illi non adhibuimus. Prout ita est invoco Deum.


Grodzisk Wlkp., Advocatialia 1722-1728 , sygn. 1518, f. 329

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz