środa, 23 kwietnia 2014

1725 Copia Provisionis inscribendae Vicario Parochialis Ecclesiae

Copia Provisionis inscribendae Vicario Parochialis Ecclesiae


Anno Domini 1725 Die Jovis septima mensis etc.

Coram Officio Actisque Praesentibus Consistorii Posnaniensis personaliter comparens Admodum Reverendus N. Parochus Ecclesiae N. Principalis palam sponte libereque verbisque disertis ac per expressum recognovit.

Quia ipse Venerabili N. Minorum Ordinum Clerico jam ex nunc de victu et amictu competenti ad Sacros Majores Ordines aspiranti ad extrema vitae ipsius tempora sive ad assecutionem pinguioris beneficii Ecclesiastici providit ipsique Vicariatum penes Ecclesiam N. inscripsit ac intuitu onerum in eadem Ecclesia sustinendorum Centum florenos Polonicales medietatem accidentium mensam quotidianam in vim solarii quotidianis se soluturum submisit et obligavit.

Qui Adm Rdus N. tenebitur? intuitu solarii et victus qualibet hebdomada absolvere duas obligationes ad int? Reverendi Provisoris. Matutinum Vesperas diebus Dominicis vel Festis Missas Conventuales cantare. Cathehismum et Conciones praedicare populo, infirmos visitare etc. etc. Quae omnia praesens suprascriptus Provisus suam hujusmodi Provisionem pro rato et grato acceptavit et omnibus obligationibus et oneribus ut supra parere? assecuravit.

Qui quod munus Vicariatus circa praedictam Ecclesiam N fideliter et diligenter obibit nec eandem Ecclesiam sine scitu et consensu Illustrissimi et Reverendissimi Domini Domini Loci Ordinarii Dioecesis Posnaniensis nunc et pro tempore existentis nisi post assecutionem alterius Beneficii Ecclesiastici deseret, Juramento corporali ad Sancta Dei Evangelia in forma juris praestito se obstrinxit et obligavit. Praesente N. et aliis Cancellariae scribis.

Ex Protocollo Actorum Perillustris et Admodum Reverendi Domini N. extractum sigilloque ejus communitum.


Źródło: Pogorzela, "Księga chrztów, ślubów i pogrzebów" 1674-1729, AAP sygn. PM 222/01, f. 275

Prowizja na wikariusza.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz