czwartek, 24 kwietnia 2014

1756 Laboriosus Albertus Homo prout se asserit Liber

Actum in Costen, Feria VI post Cineres proxima AD 1756

Laboriosus Albertus Homo prout se asserit Liber, nec cujuspiam Subditatui obnoxius sanus etc. Recedendo etc. Recognovit

Quia Ipse ductus certis rationibus, animum suum benevolum permovendo? Beneficiisque sat abunde per Magnificum Matthiam de Rogaczewo Skaławski, Bonorum Strykowa Haeredem praestitis? et praesertim quod sibi Recognoscenti Laboriosam Marianna olim Laboriosi Adami cmethonis et subditi de praefatis bonis filiam ancillam in Sacrum Matrimonii Vinculum ante diem hodiernam jam copulatam concesserit et dederit,

Quapropter una cum praefata uxore, ac Liberis Deo dante matrimonialiter suscipiendis? sua cum Persona ad suprafata Bona Stryka subdidit, subiecit, inscripsit, et incorporavit, uti quia etc. promittens, ac sese offerens omnes Labores, et obsequia per alios subditos praestari solita se quoque praestiturum, nec se unquam alienaturum.

Hac sua personali Recognitione praemissa firmante.

Recognovit scribere nescius.


Źródło: Kościan, grodzka Gr. 101, inskrypcje/protokół, f. 130 nr 112 (7359)

por. W. Dworzaczek "Dobrowolne" poddaństwo chłopów, Warszawa: Ludowa Spółdzielnia Wydawnicza 1952.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz