Actum Grodzisci Feria II
post Dominicam Passionis Quadragesimalem proxima AD 1713
Inter Nobilem Wirzykoski
personaliter Actorem, et Famatum Joannem Sztolc personaliter citatum
ratione conservationis rerum mobilium, et
Quoniam Idem N Wirzykoski
in causa sua Judiciaria nude proponit debitum suum in conservatione
apud olim Michaelem Klauza habitum
Ideo Judicium praesens
Secundum Jus Saxonum libro 1mo articulo 6to „Si autem debitum fiat
post mortuam manum septem hominum testimonio indigebit”, itidem ex
eo Quia testamentum olim Klauziny tam anterius quam posterius nullam
mentionem facit ratione praedictae conservationis rerum mobilium ut
pote certarum pecuniarum et vestium, decidit ut intra tres dies
septem testes statuat Actor ad inducendum et probandum sub
conscientia tum Juramento hic in Judicio exequendo.
Źródło: Grodzisk Wlkp.,
Protocollon Consulare, radziecka 1712-1713, sygn. 1516, f. 169
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz