środa, 12 października 2022

1617 Attestatio matrimony Caspari Ferster

Attestatio matrimonii Caspari Ferster 

Lucas Hauth proconsul civitatis Posnaniensis. Notum testatumque facio praesentibus litteris meis quorum interest, universis et singulis, 

quod venientes in praesentiam officii mei famati Martinus Bołka pistor et Mathias Raisig ferrifaber, cives Posnanienses, veluti testes ad perhibendum veritatis testimonium in rem et pro parte honesti Gaspari Ferster vectoris, praesentium ostensoris, officiose inducti palam ac libere, sub fide et conscientia sua recognoverunt testatique sunt certo ipsis constare, 

quia idem Gaspar ante tres hebdomadas proxime elapsas honestam Barbaram Michaelis Grebler civis Posnaniensis filiam sibi desponsavit et cum ea, celebratis circa hunc actum iuxta morem et consuetudinem civitatis huius publicis nuptiis, solenne secundum Sanctae Ecclesiae Catholicae Romanae ritum et observantiam matrimonium inivit, in eoque matrimonio cum eadem coniuge sua honeste ac decenter vivit. 

Quo ego, ut praemissum est, intellecto praedicto Gasparo ad petitionem illius hoc idem testimonium authentice extradere iussi sigilloque civitatis Posnaniensis eviden(tis) fidei causa communitum. 

Actum et datum feria tertia post dominicam Exaudi proxima anno ut supra [9 V 1617]. 



Or.: Poznań radzieckie, Acta coram spectabili consulatu praesidentibus in officio seu iudicio ...consulibus, 1615-1622, APP Akta miasta Poznania sygn. I 35, s. 313. 

Burmistrz poznański zaświadcza na podstawie zeznań świadków, iż 3 tygodnie przed wydaniem niniejszego zaświadczenia Kasper Ferster woźnica zaręczył się z Barbarą, córką mieszczanina poznańskiego Michała Greblera, następnie podług zwyczaju miasta Poznania wyprawili wesele, po czym odbył się ślub kościelny.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz