czwartek, 6 października 2022

1613 Testimonium ortus Ioan. Donalson

Testimonium ortus Ioannis Donalson

Proconsul et consules civitatis Posnaniae. Universis et singulis, cuiuscunque status, dignitatis, officii et conditionis fuerint, praesentes litteras nostras visuris, lecturis, auditurisve dominis observandis, amicis charissimis officiorum nostrorum diligenti commendatione praevia saluteque plurima dicta significamus, 

quod coram nobis et residentia nostra consulari constituti personaliter famati Jacobus Gordon et Joannes Ondrom Scoti, cives Posnanienses veluti testes ad perhibendum veritatis testimonium pro parte et ad instantiam honesti Joannis Donalson adolescentis, praesentium ostensoris, iudicialiter inducti superque infrascriptis a nobis examinati, medio iuramento corporali per elevationem sursum ut iuris est duorum digittorum palam, publice, libere et perexpressum recognoverunt testatique sunt 

certo sibi constare praedictum Joannem, iam undecimum agentem annum, natum et progenitum esse hic Posnaniae ex parentibus probis ac honestis incolis Posnaniensibus, patre videlicet olim famato Joanne Donalson, matre vero honesta Elizabetha Anderson, coniugibus sacrosancto matrimonii vinculo iuxta ritum et observantiam orthodoxae christianae Ecclesiae iunctis et copulatis iamque dudum vita functis, 

quod cum ita se in rei veritate habere testimonia praefatorum concivium nostrorum plenam ac indubiam nobis fruissent fidem, 

petitioni eorundem ad nos pro praefato Joanne pupillo suo interpositae, uti aequitati consentaneae annuentes, eundem omnibus in universum et singulis dominationibus vestris perquam studiose commendandum censuimus, uti praesentibus commendamus simulque petimus, ut illi tanquam probo et honesto, ex legittimo thoro nato adolescenti ad omnia honesta et licita hac nostra commendatione accedente pateat, [k. 662v] humanitateque ope et benevolentia earumdem usu ita postulante vivetur et promoveatur. 

Praeterea, cum idem Joannes Donalson successionis, quae illi iure naturali optimo post mortem et obitum praefatorum parentum suorum debetur, et si quae alia ipsi obvenit adeundae et repetendae gratia in Scotiam se conferat, tum negocium hoc eius magistratibus quorumvis locorum, praesertim vero civitatis Dundensis, perquam diligenter commendamus simul ac petimus, ut in eadeunda [!] successione bonorum parentum suorum demortuorum ubicunque ea extiterint pro iuris et aequitatis ratione ope, consilio et opera sua adesse, atque iustitiam promptam et indilatam ex eorumdem bonorum detentoribus occupatoribusve ministrare ei velint efficiantque, ut ille quamprimum iure suo gaudere et potiri possit, praeterquam quod iustitia et aequitate dignam rem facient, a nobis etiam pro data occasione simili et maiori modo idem referendum exspectabunt. 

Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est subappensum. 

Actum et datum Posnaniae sabbato post festum sancti Jacobi Apostoli proxima [27 VII] anno Domini millesimo sexcentesimo decimo tertio. 



Or.: Poznań radzieckie, Acta consulatus Posnaniensis, 1609-1615, APP Akta miasta Poznania sygn. I 34, k. 662. 

Świadectwo prawego urodzenia wydane dla 11-letniego Jana Donalsona, urodzonego w Poznaniu. Udaje się on do Szkocji, by tam, zwłaszcza w mieście Dundee, odzyskać spadek po rodzicach.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz