piątek, 7 listopada 2014

1642 Successores olim Thomae Dorsz Baltazaro Hips et Barbarae coniugibus molam ventilem vendunt atque resignant

Successores olim Thomae Dorsz Baltazaro Hips et Barbarae coniugibus molam ventilem vendunt atque resignant.

Sub eodem actu [14 XI 1642].

Coram eodem judicio advocatiale bannito exposito oppidi Poniec constituta personaliter honesta Anna Dorszykowna, famati olim Thomae Dorsz civis Ponecensis succestrix legitima, palam, benevole ac per expressum, ipsa per se et per famatos Paulum Dorszyk et Albertum Ermur uti tutores naturales recognovit.

Quia molam ventilem, iuxta vim concordiae et divisionis post memoratum olim Thomam Dorsz naturalis successionis iure sibi concernentem, in agro Bogata dicto penes viam quae ducit ad villam Sowiny constitutam, cum totali eiusdem molae ventilis haereditate omnibusque instrumentis ad ipsam pertinentibus et quovis modo spectantibus, nihil iuris, dominii, proprietatis et quorumvis usufructuum pro se caeterisque consuccessoribus suis reservando seu excipiendo, honesto Baltazaro Hips et Barbarae, famatum Albertum Krzywinski pro tutore habenti [?], coniugibus civibus Ponecensibus pro summa septingentorum florenorum Polonicalium grossis triginta sigillatim computando vendidit et iudicialiter resignavit. Ex qua summa levata et de integro in facie praesentis judicii percepta [s. 294] memorata venditrix per se et per supradictos tutores suos praefatos emptores quietavit.

Et iam ex nunc praedicta venditrix memoratis emptoribus dedit realem intromissionem et actualem possessionem in praedictam molam ventilem eiusque haereditatem totalem per dominum advocatum et scabinos judicio praesidentes. Tenebiturque praefata venditrix memoratos emptores et eorum successores evincere, tueri, pacificare, evincere et eliberare ab omni quarumvis personarum impetitione iuridica toties quoties fuerit opus. Quae venditio et resignatio admissa est et confirmata habere vim et robur perpetuae firmitatis in omnibus punctis et articulis suis de forma iuris.

Porro circa actum praesentis resignationis memorati venditores una cum aliis consuccessoribus suis post decessum saepememorati olim Thomae Dorsz unanimi consensu et simultanea voluntate cavent praecustodiuntque sibi invicem videlicet quod si a quopiam eorum molendino memorato vendito et resignato prius allata frumenta fuerint, exinde prius quam aliorum adaptari et moliri debent, ad quae praemissa omnia exequenda memorati emptores cum successoribus suis vigore praesentis resignationis sese submiserunt. Quod maioris autoritatis ergo actis praesentibus advocatialibus insertum.


Or.: Akta miasta Poniec, wójtowska, 1637-1646, indukta, APP sygn. I 42, s. 293-294.

Anna Dorszykówna, sukcesorka po niegdy Tomaszu Dorsz mieszczanie ponieckim, sprzedaje wiatrak na roli zwanej Bogata przy drodze wiodącej do wsi Sowiny, przyznany jej mocą ugody i działu po tymże Dorszu z prawa naturalnej sukcesji, Baltazarowi Hips i jego żonie Barbarze, mieszczanom ponieckim, za sumę 700 złp. Ponadto zbywająca oraz jej współspadkobiercy po Dorszu zastrzegają sobie pierwszeństwo mielenia zboża w tym wiatraku.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz