Wawrowskiemu idem Biernacki
debet.
Coram officio actisque
praesentibus castrensibus Calissiensibus personaliter comparens
nobilis Matthias Biernacki sive Gorzicki, a districtu tum et jure
terrestri suis propriis in quibus possessionatus est recedendo et se
cum bonis omnibus ac successoribus suis huic praesenti capitaneali
castrensi Calissiensi iurisdictioni actus praesentis ratione
submittendo et incorporando, mente corporeque sanus existens palam,
libere verbisque expressis recognovit.
Se in bonis suis omnibus teneri
debitumque esse veri, certi et in mutuum accepti debiti centum
florenorum, quemlibet grossis triginta computando, pecuniae
Polonicalis consuetae nobili [s. 734] Matthiae Wawrowski. Quam
pecuniae summam praefatus Matthias Biernacki eidem Matthiae Wawrowski
ac eius successoribus debebit et sui successores tenebuntur dare,
solvere atque hic circa acta praesentia castrensia Calissiensia in
parata pecunia reponere a crastino festi sancti Joannis Baptistae
proxime venturi recte in anno, sub aequali vadio aliorum centum
florenorum pecuniae similis, per eum in se bona quaevis sua et
successoribus suis libere praesentibus assumpto et in casu non
solutionis debiti eiusdem pro tempore assignato ad solvendum
succumbendo.
Pro quo quidem vadio ac ipso
debito principali citatus dictus Matthias Biernacki aut illius
successores per praefatum Matthiam Wawrowski vel illius successores
literali citatione huc in judicium sive officium praesens capitaneale
castrense Calissiense, quibus se praesentibus cum bonis omnibus ac
successoribus suis submittit et incorporat, tum in primo citationis
termino tanquam peremptorio debebit et sui successores
tenebuntur stare, parere, respondere et pro citatis omnibus a
judicio vel officio, dum causae officii iudicabuntur, non recedendo,
toties quoties opus fuerit satisfacere, ac decretum judicii sive
officii totumque iuris progressum usque ad finalem exequutionem pati;
terminum ipsum primum peremptorium et omnia praemissa nullis diffugiis, dilationibus, exceptionibus tam contra ipsam inscriptionem quam et processum, quasi male obtentus esset, inferendo; appellationibus, motionibus ad prosequend(as) easdem, adcitationibus, inhibitionibus, evasionibus, actione pro maiori, conventione generali aut particulari, bello seu alio quovis servitio militari laudato et laudando, litteris regalibus, vera vel simplici infirmitate, successorum minorennitate, statutis laudatis et in futurum laudandis, diverticulis et coloribus iuris quibusvis quaesitis, excogitatis et excogitandis, poenisque de iure et consuetudine decerni solitis evadendo, neque sibi ad quietationem de omnibus praemissis dilationem ulteriorem tantummodo ad proxima causarum officii iudicia accipiendo, nihilque penitus sibi in auxilium contra praesentem inscriptionem et ex ea emanatam citationem totumque processum assumendo, sub suae totius causae amissione.

Quibus omnibus praemissis se
benevole suprascriptus Matthias Biernacki submisit ac ea omnia in se
bona quaevis sua ac successores suos libere praesentibus assumpsit,
nulla terrestri praescriptione praemissis obstante.
Or.:
Kalisz Gr. 81, inskrypcje/indukta, s. 733-734.
N. Maciej Biernacki czyli Gorzycki pożyczył od N. Macieja
Wawrowskiego 100 złp., które zobowiązuje się spłacić w rok od
zajutrka po najbliższym św. Janie Chrzcicielu.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz