środa, 16 września 2015

1604 Zbikowski in lucro condtus

Zbikowski in lucro condemnatus

In termino hodierno ex vi limitationis in diem hodiernam legitime incidente et proveniente generosa Barbara de Korzkwy nobilis olim Joannis Skrzipinski primum, ad praesens vero generosi Chrisostomi Bielawski consors legitima, cum assistentia eiusdem mariti sui uti tutoris coniugalis ac supremi, actrix, nobilem Jacobum Zbikowski nobilis olim Joannis Zbikowski filium ad judicium praesens terrestre [k. 217v] Calissiense secundo post poenam contumaciae citatum pro eo. Quia ille florenos triginta, quemlibet per grossos triginta computando, pecuniae Polonicalis consuetae, nomine ipsius apud laboriosum Albertum Jadamczik de Wola effideiussos ipsi ad manus pro necessitate illius traditos multotiesque verbo nobili ac militari per eum solvi promissos eidem actrici ac creditori praedicto Alberto Jadamczik solvere non vult neque curat, pensae ad alios triginta florenos pecuniae Polonicalis damnique totidem, limitatione ipsa de praemissis latius canente.

Per honestum Stanislaum de Srzem ministerialem terrestrem totius Regni judicio astantem quater de iuris forma ad judicium praesens clamato, non tamen per se nec per suum legitimum procuratorem comparentem, imo contumacem existentem, prout hoc ministerialis praefatus ius reddens et restituens coram eodem judicio ita esse recognovit, in lucro eiusdem suae totius et integrae causae suprascriptae admittente judicio eodem iudicialiter condemnavit iurique memoriale solvit.


Or.: Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k. 217-217v.

W sprawie Barbary de Korzkwy wd. po Janie Skrzypińskim a teraz ż. Chryzostoma Bielawskiego, powódki, p-ko Jakubowi Żbikowskiemu s. olim Jana, o spłatę 30 złp. poręczonych u pracowitego Wojciecha Jadamczyka z Woli – wobec dwukrotnego nie stawienia się na rozprawie wyrok na korzyść powódki.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz