Inter Burnowska et Szadkowskiemi
In causa et actione judiciaria per nobilem Barbaram Grobowska nobilis
Lucae Burnowski consortem cum eiusdem mariti sui assistentia actricem
nobilibus Bartholomeo et Samueli Sadkowskim [!] fratribus
germanis, olim nobilis Andreae Szadkowski filiis, in judicium
praesens secundo post poenam contumaciae citatis iudicialiter
instituit citatione huiusmodi:
„Sigismundus tertius Dei gratia rex Poloniae etc. vobis
nobilibus Bartholomeo et Samueli Sadowskim [!] fratribus
germanis, olim nobilis Andreae Sadkowski [!] filiis et
successoribus legitimis, de bonis vestris omnibus in vos post
praedictum parentem vestrum devolutis mandamus, ut coram
judicio nostro terrestri Calissiensi in judiciis nostris
terrestribus particularibus Calissiensibus exnunc Calissiae proxime
et immediate cellebrandis personaliter et peremptorie compareatis
ad instantiam nobilis Barbarae Grobowska nobilis Lucae Burnowski
consortis. Quae te [!!] cum assistentia eiusdem mariti sui
citat secundo post poenam contumaciae super te [!!] in
proxime praeteritis terminis terrestribus particularibus obtentam
iuxta suam citationem, qua te [!!] citaverat pro eo.
Quia vos ipsi de bono esse non vultis neque curatis exolvere centum
florenos [k. 209] peccuniae, quos eadem actrix praedicto olim
parenti vestro in mutuum ad verbalem illius postulationem dedit et
quos centum florenos tam vester parens dum in vivis erat quam et vos
post decessum illius verbo nobili ac militari multoties
reddere promisistis ac in hucusque exolvere non desinitis non tamen
exolvere vultis in grave damnum ipsius actricis.
Quod sibi contra vos pensat ad alios centum florenos peccuniae
damnique ad totidem vel prout judicium nostrum in praemissis decernet
ad haec et ad alia latius vobis in termino futuro declaranda sitis
iudicialiter responsuri.
Datum Calissiae, feria secunda ante festa sollenia Sacri Pentecostes
proxima [31 V] anno Domini millesimo sexcentesimo quarto.”
Judicium praesens terrestre Calissiense ex
iudicialibus partium earundem, actoris personaliter, citatae vero per
nobilem Adrianum Radliczki, controversiis in praemissis factis, iis
tamen ad acticandum ultra debitum tempus non porrectis, quia id onus
etiam in successores derivatur et citati etiam promissi sui
arguuntur, ideo reiectis eorum exceptionibus eisdem in causa
praesenti ulterius iure mediante procedere decrevit.
Quod decretum citati pro iure non susceperunt,
verum ab eo generosum Joannem
Izdbinski de Rusiecz judicem terrestrem palatinatus Calissiensis per
honestum Stanislaum de Srzem ministerialem terrestrem judicio
astantem ad judicia ordinaria generalia Tribunalis Regni
Petricoviensis terrarum Maioris Poloniae iuxta constitutionem
conventus generalis Warsaviensis proxime et immediate Petricoviae
cellebranda movit
atque illi terminum ad detendendum hoc suum decretum coram praefato
iudicio ordinario generali Tribunalis Regni, tunc quando causae et
actiones <[...]> [k.
209v] pallatinatus
Calissiensis per hoc idem judicium ordinarium Tribunalis Regni
Petricoviensis primum et proxime decidentur et iudicabuntur,
praefixit et assignavit.
Cui motioni
praefatus dominus iudex detulit
ac eam suscepit.
In eis itaque judiciis ordinariis
Tribunalis Regni Petricoviensis, ubi nimirum causae et actiones eadem
[?]
incident et devenient, partes praefatae cum judice moto habiturae
sunt terminum peremptorium ad prosequendam eiusmodi motionem
suam, tum ad procedendum [?]
ulterius omniaque iuridice agente [?]
in causa praesenti iuxta citationem actoris decretum prolatum
motionem ab eo interpositam et susceptam, actaque causae huius omnia,
salvo iure partium earundem.
Et hic ministerialis Regni
generalis iudicio bene notus providus Adam Zdzarowski de Dzierbyno,
sanus existens, publice ac benevole coram eodem iudicio recognovit se
citationem literalem hanc ratione praemissorum emanatam feria sexta
in crastino festi Ascensionis Domini in Coelum proxime praeterita [28
V] ad villam Dzierbino
deportasse eamque in curia citati in mensa, praesente ipsomet citato,
posuisse et publicatam reliquisse, quam suam rellationem actis
praesentibus inseri petiit.
Or.:
Kalisz Z. 114, dekrety/indukta, 1604-1605, k.
208v-209v.
Sprawa między Barbarą Grobowską ż. Łukasza Burnowskiego powódką
a Bartłomiejem i Samuelem Szadkowskimi, braćmi rodzonymi, ss. olim
Andrzeja, o spłatę 100 złp. ongiś pożyczonych Andrzejowi przez
powódkę. Apelacja poprzez naganę sędziego (motio) do Trybunału Koronnego
Piotrkowskiego. W zapisie zawarto treść pozwu.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz