poniedziałek, 28 września 2015

1547 In Aduocatia Pisdren Dotis Ro

In advocatia Pisdrensi dotis reformatio

Veniens nobilis Joannes Jezewski advocatus Pisdrensis non compulsus etc. in et super tota et integra medietate advocatiae suae Pisdrensis, in totis curia, domo, allodio, predio, piscina ante curiam, in totis peccoribus, peccudibus et suppellectili domestica, medietate predii et agrorum omnium, silvarum, pratorum, fluvii, lacuum, piscatorum et generaliter omnium et singularum attinentiarum, et in alia quoque domo in civitate Pisdrensi existente, necnon in omnibus et singulis predictorum bonorum et aliorum omnium bonorum utilitatibus, proventibus, censibus, foralibus quibusvis, exactionibus et obventionibus universis, nihil excipiendo, cum omni jure, dominio et proprietate, prout solus tenet, habet et possidet, et quantum ad totam et integram medietatem advocatiae prefatae omnium rerum pertinet,

ducentas marcas peccuniarum monete et numeri Polonicalis dono et ratione dotis amoreque coniugali in eam ductus, nobili Catherine Dokowska consorti suae legittimae dedit, donavit et iuxta terris consuetudinem dono et ratione dotis, ut prefertur, resignavit sub approbatione tamen aut consensu Sacre Maiestatis Regiae tum denique in eam vim et ea conditione, quod post mortem prefatae Catherinae summa prefata ducentarum marcarum super ipsum Joannem si diutius vixerit, aut post mortem eius super filium Adamum et filiam [s. 3] Hedvigim eorum redire debet et devolvi pleno jure, nulla prescriptione terrestri obstante, per ipsam Catherinam etc.


Or.: Pyzdry Z. 18, rezygnacje/indukta, 1547-1589, k. 2v-3.
Dworzaczek:
Grodzkie i ziemskie > Pyzdry > Część 2
5 (Pyzdry 31) 1547
Nob. Jan Jeżewski wójt pyzderski na połowie swojego wójtostwa Pyzdry z przyległ. zapis. 200 grzywien tyt. posagu żonie swojej nob. Katarzynie Dokowskiej z warunkiem, że po śmierci wyż. wspomn. Katarzyny te 200 grzywien na tegoż Jana, o ile żyć będzie, a po jego śmierci na syna Adama i córkę Jadwigę przez tąże Katarzynę zrezygnowane będą (f. 2v)

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz