piątek, 4 września 2015

1472 Inductio in librum terrestrem privilegii Bolestarum clenodii

Termini in Ostrolanka feria tertia post Francisci [6 X] in praesentia Pomstiborii de Tyszki vice judicis, Petri de Czartoria vice subjudicis et aliorum, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo.

Inductio in librum terrestrem privilegii Bolestarum clenodii.

Domini in terminis ducalibus proxime praeteritis superius descripti nobilem Jacobum Szmijewski de armis Bolesti circa ipsum privilegium inferius descriptum remanserunt ipsumque jus alias privilegium [s. 5] in librum terrestrem eidem Jacobo Szmijewski inducere decreverunt etc.

„In nomine Domini amen. Cum humana negotia sinunt in tempore, similiter labuntur cum tempore, ad perpetuam igitur rei memoriam scripturae testimonio ac testium annotatione solent perennari, proinde nos Semovitus Dei gratia dux Masoviae princepsque et dominus terrarum Plocensis, Sochaczeviensis, Ravensis, Gostinensis, Plonensis nec non haeres Visnensis significamus tenore praesentium quibus expedit universis, tam praesentibus quam futuris.

Quod consideratis et diligenter inspectis fidelibus ac constantibus servitiis, quibus se nobis nobiles [s. 6] viri nostri fideles de genealogia ac clenodio Bolestarum infrascripti fratres propinqui et clenodiales a multis retroactis temporibus promptiores exhibuerunt et in futurum exhibebunt Deo dante, volentesque infrascriptos nominatim nobiles et eorum successores legitimos speciali dono nostrae ducalis magnificentiae prosequi et favore, ut eo volantius et uberius ad nostra famulamina et nostrorum successorum possint promoveri,

universos et singulos omnes nobiles infrascriptos praenominatos, tum et clenodii Bolesti ac quemlibet ipsorum et eorum successores legitimos conjunctim et divisim istos, qui huic scripturae inseruntur, ut puta: Bolestam castellanum Wischegrodiensem, Nadborium vexilliferum, [s. 7] Pomscziborium fratrem ejus, Petrum et Gogorno fratres et haeredes de Kampa, Jacusium cum fratribus de Psari, Petrum Kruglicza de Czeszewo, Swantobrium patrem ipsius, Stiborium, Albertum fratrem ejus, Bolestham haeredes de ibidem, Bartholomaeum, Swanthoslaum, Bogusch et Albertum de Leschewo, Boguslaum et Cristinum de Czeszewo, Mroczslaum haeredem de Recz, Nicolaum de Koszlowo, Wawrzentham, Paulum, Albertum etiam de Koszlowo, Petrum cum fratre suo Wscheborio de ibidem, Joannem de Koszlowo, alium Joannem, Petrum, Florianum, Stanislaum Szegothae de ibidem, Sandek de Nagorka, Cristinum de ibidem, Albertum, Joannem, Mathiam de ibidem, Albertum de [s. 8] Mankowa, Trojanum de Grampo, Jaszkonem de Grampo, Stiborium de ibidem, Mscislaum de ibidem, Petrum de Lukowiecz, Mroczkonem fratrem ipsius, Dobeslaum, Mroczek, Withkonem cum fratre ipsius haeredes de ibidem, Niewrzydium de Chełsthowo, Borzislaum de ibidem, Nicolaum de Chelsthowo, Joannem de ibidem, Nicolaum de ibidem, Nicolaum de Liszakowo, Stanislaum, Joannem de Zaleszicze, Nicolaum de ibidem, Bolestham de Bandzyslaw, Nicolaum, Rathiborium, Mathiam haeredes de Bandzysław, Szeczecz de Szoman, Nicolaum, Stanislaum, Withkonem, Mroczslaum etiam de Szoman, Mathiam de Jeszewo, Joannem fratrem ipsius [s. 9] et filios Leonardi haeredes de ibidem, Stanislaum de Somowo, Paulum fratrem ejus, Zdzislaum, Wscheborium, Andream haeredes de Szimowo, Joannem de Milewo, Petrum de Milewo, Naszil, Swanthoslaum, Albertum, Paulum, Joannem alium etiam haeredes de Milewo, Stanislaum de Niedrosz, Joannem, Frankonem, Albertum, Mroczslaum, Vitum, Paulum, Joannem germanos, Martinum haeredes de ibidem, Falantham cum fratre Simone de Rudkowo, Rathiborium etiam de Rutkowo, Frankonem de Dzirwanowo, Albertum, Cristinum, Stanislaum de Dzewannowo, Petrum de Withoslawicze, Mieczk, Cristinum, Msczislaum, alium Msczislaum, Joannem, Nicolaum de Withoslawicze, [s. 10] Mikiel de Ossiek, Andream, Michaelem, Wilislaum, Stiborium fratrem ejus, etiam haeredes de Ossiek, Nicolaum de Banthi, Cristhkonem filium ejus, Derslaum, Albertum, Mathiam, Andream, Laurentium, Swanthoslaum, Petrum, Smislaum, Albertum fratrem ejus, haeredes etiam de Banthi, Cristkonem de Kuchary, Bartholomaeum et fratrem ejus Paulum de Koszebrodi, Paulum de Krassowo, Zdzeslaum, Albertum, Rathiborium, Cristinum, Stanislaum etiam de Krassowo, Weleborium de Miszino, Albertum fratrem ejus de ibidem, Nicolaum de Belkowo, Petrum de Drochowo, Szemian de Jankowo, Alexium de Malewo, Petrum de ibidem, Joannem [s. 11] de Przethpelcz, Paulum, Mieczkonem, Wloscziborium, Petrum, Miloy etiam haeredes de Przethpelcz, Szmiszkonem de Moykowo, Stiborium de ibidem, uxoris, Stanislaum cum filiis de Mankowicze, Stanislaum de Gloczino, Nicolaum de Tlubicza, Msczislaum de ibidem, Albertum de Chorzewo, Boguslaum de Dzangulewo, Swanthoslaum de ibidem, Laurentium de ibidem, Nicolaum de Konary, Frankonem, Paulum, Michaelem de ibidem, Laurentium et alium Laurentium, Joannem de Bobrowo, Cristinum de Przeracz, Trojanum de Szawicz, Mancz, Martinum, Bolestham, Albertum, Kmola de Rzestkowo, Jacussium de Szerzenicze, [s. 12] Michaelem et Andream filiastrum ejus de Szandzino, Albertum de Dzebakowo,

hos omnes nobiles in his nominatim descriptos et quemlibet ipsorum communiter et divisim ac pueros, haeredes ac successores legitimos de genealogia, proclamatione et clenodio Bolesti ortos, progressos et progrediendos ab hac vice aeviternis temporibus liberamus penitus et absolvimus ab omni potestate et jurisdictione, et ab omnibus vexationibus et judiciis nostri ducatus palatinorum, castellanorum, judicum, subjudicum et quorumvis officialium et ministerialium eorundem, ut peramplius coram ipsis vel aliquo ipsorum in omnibus causis [s. 13] tam magnis quam parvis, omnibus de se quaerulantibus, et cuipiam suorum adversariorum citati non tenebuntur respondere, poena eos et ipsorum quemvis nulla sequente nisi coram persona nostra ducali vel nostrorum successorum, tempore vero eo, quo in ducatu seu in terra nostra non fuerimus constituti, coram judice nostro terrestri generali.

Dum tamen per literam nostrae majestatis et in absentia nostri in terra nostra, ut est praemissum, capitanei nostri aut sui vicesgerentis annulo seu sigillo sigillatam citati fuerint seu evocati, ipsorum nobili jure respondebunt. Et si in aliquibus poenis magnis vel parvis in ipso nostro judicio manserint seu fuerint [s. 14] judicialiter condemnati, nulli eas de numero dominorum nostrorum honoratorum vulgariter czesthnikom vel eorum zupariis solvere tenebuntur, nisi ad solvendum judici quatuor, subjudici duos grossos pro poena quinquagenali temporibus perpetuis sint astricti, poenis tamen nostris et nostrorum successorum in omnibus salvis.

Et ut praesentes literae nostrae ac hujusmodi nostrae jurisdictiones robur perpetuae firmitatis obtineant, easdem nostras literas et donationes nostri majestatis sigillo munimine jussimus communire.

Acta sunt haec et dicta in Ploczko, ipso die sanctae Luciae [13 XII] anno Domini millesimo quadringentesimo octavo, praesentibus viris nostris assessoribus et dominis: Andrea de Golczewo castellano, Paulo de Redzonowo vexillifero, Gothardo judice Plocensibus, Sasino Gamba succamerario, Paulo castellano Gostinensibus, Adam Swinka de Zelona, Joanne de Choynowo, Joanne de Czwikyno, Michaele vicecancellario nostro et Przeczslao notario curiae nostrae, et aliis quam plurimis fide dignis.”

Ex actis terrestribus Ostrołęcensibus in archivo actorum Łomzensium depositis [s. 16] existentibus ac reperibilibus rescriptum, depromptum et extraditum atque sigillo terrestri Łomzensi communitum.

(-) Podbielski mp.
(-) Legit Jabłonowski.



Kop.: Ostrołęka ziemskie, Zbiór Zygmunta Glogera, Odpisy dokumentów z ksiąg sądowych ziemskich ostrołęckich, ANK sygn. 51, s. 4-16.

Oblata przywileju Siemowita IV z 1408 r. wyjmującego wyliczonych Boleściców (herb Jastrzębiec) z Mazowsza, z Bolestą kasztelanem wyszogrodzkim, Nadborem chorążym wyszogrodzkim i jego bratem Pomściborem na czele, spod władzy wojewodów, kasztelanów i sędziów. Mogą być sądzeni wyłącznie przed księciem lub starostą. Odpis z akt ziemskich ostrołęckich złożonych w archiwum akt łomżyńskich, poświadczony pieczęcią ziemską łomżyńską.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz