Madeiowie vendunt censum Borinii [?] <hospitali>
Ad iudicium actaque praesentia personaliter venientes famati Albertus
Madey pellio et Anna Stawireiowna coniuges cives Calissienses, ille
quidem per se, haec autem per honestum Adream [!] Kubinski
frenificem generum suum civem itidem Calissiensem, tutorem de
consensu praesentaneo mariti sui ad acta hunc assumptum et
iudicialiter approbatum, personaliter sibi adstantem et ad
infrascripta omnia consentientem, sani mente et corpore, ambo
insolidum et quisque illorum seiunctim, unus pro altero pro toto
confideiubendo pro interesse suo publice benevoleque recognoverunt.
Quia vendiderunt, prout actu praesenti vendunt et iudicialiter
resignant in vim reemptionis alias na wyderkaw in et pro summa
ducentorum florenorum Polonicalium, quemque triginta grossis
Polonicalibus computando, ex manibus venerabilis Andreae
Rąmczyk Borinius custodis ecclesiae collegiatae Calissiensis
Beatae Mariae Virginis et in utraque Dobrcza villis civitatis
Calissiensis haereditariis plebani nec non in oppido Borek
diecessis [!] Posnaniensis in ecclesia parochiali tituli
sancti Stanislai Poloni Martiris altaris in laudem Dei optimi
maximi eiusque genitricis Mariae Virginis atque sanctorum Andreae
Apostoli et Laurentii Martiris noviter extructi et per eum
fundati altaristae realiter et in effectu levatorum,
pauperibus pro sustentatione victus et relevanda inopia ipsorum
hospitalis Borcensis penes fundum Martini Rąmczyk nunc et aliis pro
tempore [s. 674] in eodem hospitali existentibus, censum
annualem quatuordecem florenorum Polonicalium quotannis pro
dominica Septuagesimae in manus praefati Andreae Rąmczyk usque ad
extrema vitae eius tempora ad manualem ipsius recognitionem, quae
eiusdem valoris velut authentica quietatio erit, post eius vero
decessum ipsi quem ille in loco suo ordinaverit, persolvere
temporibus perpetuis, sub vadio simili interposito irremisibiliter
luendo ob ipsius census non persolutionem.
Quam quidem originalem summam suprapraefatam simul cum censu praefato
empto et resignato inscribunt et assecurant in lapidea sua
propria aciali in circulo Calissiensi penes lapideam famati
Bartholomei Łabęcz civis Calissiensis sitta aliisque bonis
suis omnibus mobilibus et immobilibus summisque pecuniariis omnibus
habitis et habendis, successores suos de eisdem bonis praefatis
onerando et obligando in vim reemptionis ut praemissum est,
praedictis pauperibus hospitali Borcensis nunc et pro tempore
existentibus, in manus eiusdem fundatoris certo soluturos.
Inscribendo se et successores suos onerando de aliis
omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus in circum circa et extra
civitatem Calissiensem consistentibus habitis et habendis, in summa
et censu supra praedictis bonis inscriptis et resignatis
perpetualiter annuatim persolvendis, praedictos pauperes
hospitalis Borcensis ab omnibus impedimentis iuridicis omnium et
singularum personarum cuiuscunque status, sexus et conditionis
existentium, ab omnibus inscriptionibus prioribus et posterioribus,
summisque omnibus spiritualibus et secularibus si que ibidem
emerserint, suo proprio sumptu quoties tantum fuerit opus tueri,
evincere et eliberare in primo citationis termino tanquam
peremptorio, ita quod praefati pauperes nunc et pro tempore
existentes posint [!] pacifice et integre quolibet anno censum
praefatum quatuordecem florenorum Polonicalium sine quovis
impedimento ex manibus eiusdem fundatoris et post decessum illius a
suo ordinario curatore vel curatoribus instituendis percipere et sub
manuali recognitione levare.
Quae omnia in praesenti inscriptione expraessa [!] iidem
recognoscentes et sui successores virtute praesentis obligationis
submittunt se cum successoribus suis firmiter manu tenere et
adimplere, sub vadio ducentorum florenorum Polonicalium eisdem
pauperibus nunc et in posterum existentibus luendo et
persolvendo.
Pro quo quidem vadio luito vel inscriptioni praesenti aliqua in parte
contraventione ipsi recognoscentes vel ipsis deceden(dis) eorum
successores ad judicium advocatiale Calissiense citati in primo
citationis termino tanquam peremptorio stare parere debebunt, prout
se actu praesenti cum successoribus submittunt facturos ac omnibus
eiusdem inscriptionis contentis satisfacere vadioque luito exoluto
omnia contenta inscriptionis praesentis complere, nulla re exquisita
iudiciaria et extraiudiciaria nullisque dilationibus,
protestationibus [?], appellationibus etiam si de iure
concessibilibus excogitatis et excogitandis praemissa evadendo
vel etiam terminum peremptorium quovis modo et ratione differendo,
nullo denique iuris colore et quavis diuturnitate temporis, etiam si
longissima, praemissis obstante, sub amissione totius suae causae,
immo quidquid contra [s. 675] praesentem inscriptionem et
ipsius contenta infringendo vel aliqua ex parte labefactando,
sive dictum sive factum fuerit, id totum debet esse irritum et inane.
Cum eo adiuncto, ut si iidem recognoscentes vel ipsorum successores
eam summam originalem emundantes bona sua a censu praefato pauperibus
vel ipsorum ordinariis curatoribus pro tempore existentibus reponere
voluerint, avisationem 12 septimanis ante terminum solutioni
incidendo praemittere tenebuntur, ut eidem summae pauperes cum
suis ordinariis curatoribus, quibus idem fundator ius patrocinatus
eiusdem hospitalis contulerit, alium fundum certum quantitate praecii
summam originalem excedentem inveniant et super inscriptionem
praemissam in vim reemptionis sub censu simili annuatim persolvendo
eam summam comittant.
Quam inscriptionem judicium praesens ita ut in se continetur
authoritate sua confirmavit, robur habere perpetuae firmitatis. Super
quo memoriale judicio solutum est.
Or.:
Kalisz wójtowska, Liber resignationum, reformationum etc.,
1578-1619, indukta, APP sygn. 45, s.
673-675.
Wojciech Madej
kuśnierz kaliski z żoną Anną Stawirejówną zapisują czynsz roczny 14
złp. od 200 złp. na utrzymanie ubogich szpitala w Borku
Wielkopolskim. Sumę wypłaca im Andrzej Romczyk (Rączyk?) Boryński
(Borinius),
kustosz kolegiaty NMP w Kaliszu, pleban na obu Dobrcach (Dobrzec
Wielki, Dobrzec Mały) wsiach dziedzicznych Kalisza oraz
altarysta ufundowanego przez siebie ołtarza śś. Andrzeja Apostoła
i Wawrzyńca Męczennika w kościele parafialnym pw. św. Stanisława
Biskupa i Męczennika w Borku. Szpital przy gruncie niejakiego
Marcina Romczyka/Rączyka. Czynsz zapisany (tj. zabezpieczony) na
kamienicy Madejów narożnej w rynku kaliskim, przy kamienicy
Bartłomieja Łabędzia mieszczanina kaliskiego. Gdyby Madejowie chcieli zwrócić sumę, mają o tym zawiadomić szpital z
12-tygodniowym wyprzedzeniem, tak by opiekunowie szpitala zdążyli
znaleźć inny grunt zapewniający mu dochód.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz