czwartek, 18 grudnia 2014

1743 Advocatia Dybki

Sub eodem actu. [12 VIII 1743]

Advocatia Dybki.

Ad personalem oblationem generosi Petri Konopka advocatiae in Dybki sub clavi Pultoviensi consistentis possessoris officium praesens infrascripta instrumenta ad ingrossandum suscepit, tenoris sequentis:

*
"Ludovicus in Załuskie Załuski
Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Plocensis.

Significamus praesentibus literis nostris universis et singulis quorum interest aut quomodolibet interesse poterit. Quia nos grata habentes merita nobilis Pauli Rosinski volentesque eundem ad ulteriora obsequia promptum reddere molendinum desertum Przymy vocitatum cum agris ad idem molendinum spectantibus, eidem nobili Paulo Rosinski et Mariannae coniugibus et Nicolao filio eorundem coniugum dandum et conferendum ac advocatiae in Dybki uniendum et incorporandum esse duximus, uti quidem damus, conferimus, unimus et incorporamus, sub ratihabitione et assensu perillustrium et reverendissimorum praelatorum et canonicorum totiusque venerabilis capituli ecclesiae nostrae cathedralis Plocensis eosdemque nobiles Rosinskie coniuges ac Nicolaum filium ab omnibus oneribus, quae caeteri advocati ex vi privilegiorum suorum praestare tenentur, liberos et immunes ad [s. 153] extrema vitae eorundem coniugum ac Nicolai filii liberos ac immunes declaramus et pronunciamus tempora.

Promittimus autem pro nobis et illustrissimis dominis successoribus nostris episcopis Plocensibus a possessione praedicti molendini et agrorum eosdem nobiles Paulum Rosinski et Mariannam coniuges ac filium Nicolaum non amoturos, nec successores nostri episcopi Plocenses pro tempore existentes amovebunt, juribus nostris nostraeque ecclesiae cathedralis Plocensis salvis in toto manentibus. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo communiri iussimus.

<Actum et> datum ad sanctam Lindam die vigesima tertia mensis Aprilis anno Domini millesimo septingentesimo septimo.

(-) Ludovicus episcopus.

(l. s. episcopalis)
(l. s. capitularis)

(-) Stephanus Wierzbowski decanus Plocensis, Gnesnensi, Varsaviensis cantor, canonicus Posnaniensis, officialis Varsaviensis, praesidens venerabilis capituli, mpp."


Secundi tenor sequens:

**
"Ludovicus in Załuskie Załuski
Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Plocensis.

Significamus praesentibus literis nostris quorum interest, universis et singulis. Cum id semper praedecessorum nostrorum cordi fuisset ut studia de se benemerentium pari munificentiae suae testimonio exornare et gratitudinis munere ampliare potuissent.

Hinc itaque est quia nos grata semper habentes obsequia nobilis Floriani Francisci Łoczynski apostolici et actorum curiae nostrae notarii, quem volentes ad ulteriora benemerendi studia alacriorem et promptiorem reddere, sibi una cum coniuge Catharina Mostecka advocatiam duorum mansorum mensurae Culmensis vulgo Jarnułtowskie dictam cum decem iugeribus alias morgis ex utraque parte stagni seu fluvii dicti Osuchowa, tam pro agro quam pro prato se se protendentibus, in bonis nostris episcopalibus villae Osuchowa sitam, et scultetiam cum molendino deserto ac agris et pratis Pryimy nuncupato, post mortem nobilis olim Pauli Rosinski et Mariannae Limonska coniugum vacantem et ad nos dispositionemque nostram, mediante resignatione et cessione juris per successores dictorum olim Rosinskich coram actis competentibus fact(is) et in personas eorundem nobilium Floriani et Catharinae coniugum recognit(o), dandam et conferendam esse duximus, prout per praesens privilegium damus, donamus et conferimus

cum omnibus eorundem aedificiis, areis, hortis, agris, pratis, pascuis, subditis per ipsum locandis, gazis, fructibus et universis pertinentiis generaliter cum utilitatibus singulis quibuscunque nominibus nuncupentur [?] [s. 153v] eo antiquitus spectantibus, mellificiis antiquis et denuo faciendis, prout in anterioribus privilegiis descripta habentur, liberam quoque braxationem cerevisiae pro usu suo et necessitate domestica ac incisionem lignorum tam pro foco quam aedificiis praedictae advocatiae, praefatis nobilibus concedimus

ab omnibus nostris et successorum nostrorum censibus et quibusvis solutionibus ac decima, quae nomine canonis ad mensam nostram episcopalem de eisdem mansis {perti} pendebatur et solvebatur, liberos penitus et exemptos esse volumus ad extrema vitae eorundem coniugum utriusque tempora,

idque sub ratihabitione illustrissimorum et {reverendissimorum} perillustrium et admodum reverendorum praelatorum et canonicorum fratrum nostrorum, totiusque venerabilis capituli ecclesiae nostrae cathedralis Plocensis {ratihabitione il}.

Ratione cuius advocatiae et scultetiae nulla alia onera iidem nobiles coniuges praestabunt praeterquam ea, quae caeteri advocati ex vi privilegiorum suorum praestare tenentur, videlicet quoties necessitas postulaverit granities episcopatus nostri defendendos per famulum armis ornatum ac deputatos venerabilis capituli nostri comitari tenebuntur et erunt adstricti.

Submissionem quoque coram actis castrensibus Ostroviensibus intra duos menses post assecutam possessionem advocatiae et scultetiae praedictae facere debebunt, quod praedicta bona advocatiae et scultetiae non haereditario aut obligatorio jure sed vigore privilegii nostri praesentis possidebunt, et quod jurisdictioni nostrae ac successorum nostrorum episcopali et capitanei Pultoviensis in causa fundi parebunt, juribus nostris et ecclesiae cathedralis Plocensis salvis per omnia manentibus. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo communiri iussimus.

Actum et datum Łomzae die vigesima sexta mensis Augusti anno Domini millesimo septingentesimo nono.

Praesentibus perillustribus, illustribus et admodum reverendis: Casimiro Węgrzynowski utriusque juris doctore Pultoviensi in Brok, Casimiro Jagodzinski Pultoviensi in Przytuły, Michaele Latyczewski Varsaviensi Pultoviensi officiali Łomzensi, Balthasaro Jabłecki Pultoviensi canonicis et sanctae Mariae Magdalenae ibidem praepositis, Simone Zapustowicz ecclesiae collegiatae Pultoviensis praebendario, nobilibus Nicolao Kobylinski, Antonio Stamirowski aliisque plurimis aulicis et familiaribus nostris circa praemissa personaliter existentibus.

(-) Ludovicus episcopus.

(l. s. episcopalis)
(l. s. capitularis)

In vim canonis solvat marcam unam pro fabrica ecclesiae.

(-) Stephanus Wierzbowski episcopus Dardamensis [s. 154], suffraganeus Varmiensis, decanus et praesidens venerabilis capituli Plocensis, mpp."


Tertii tenor eiusmodi:

***
"Ludovicus in Załuskie Załuski
Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Plocensis.

Significamus praesentibus literis nostris quorum interest, universis et singulis. Consensisse nos et permisisse, consentireque et pertinere [!] per praesentes nobili Francisco Floriano Łoczynski apostolico et actorum curiae nostrae notario advocatiae duorum mansorum mensurae Culmensis vulgo Jarnułtowskie dictae cum decem iugeribus alias morgis ex utraque parte stagni seu fluvii dicti Osuchowa, tam pro agro quam pro prato se se protendentibus, in bonis nostris episcopalibus villae Osuchowa sitae et scultetiae cum molendino deserto Przyimy nuncupato possessori, ut possit et valeat de omni et integro jure suo advitali, quod ipsi super praedicta advocatiae et scultetia sub praefectura Pultoviensi consistentibus, ita prout in anterioribus privilegiis praedecessorum nostrorum invenitur expressum competebat cedere et condescendere, illudque in personas nobilium Joannis et Catharinae Piotrowskich coniugum transfundere et resignare.

Quae quidem cessio et juris resignatio postea quam suum sortita fuerit effectum et coram actis aliquibus authenticis recognita, extunc nos dictam advocatiam et scultetiam praemissis nobilibus Joanni et Catharinae coniugibus dandam, donandam et conferendam esse duximus, uti quidem sub ratihabitione tamen et assensu illustrissimorum et reverendissimorum, perillustrium et admodum reverendorum dominorum praelatorum et canonicorum fratrum nostrorum totiusque venerabilis capituli ecclesiae nostrae cathedralis Plocensis, cum omnibus eiusdem advocatiae et scultetiae aedificiis, agris, pratis, mansis, pascuis, rubetis, mellificiis ab antiquo existentibus et de novo faciendis, aliisque universis et singulis eorundem bonorum attinentiis et pertinentiis, libera incisione lignorum pro foco et aedificiis, coctione cerevisiae pro usu domestico, nullis penitus exceptis, alias prout eandem advocatiam et scultetiam praeinsertus nobilis Florianus Franciscus Łoczynski tenebat et possidebat memorati donatarii nostri tenebunt, habebunt et possidebunt.

Ratione quorum bonorum et juris sui praefati iidem nobiles donatarii nostri ea onera praestare tenebuntur quae caeteri nobiles advocati ex vi privilegiorum suorum praestare tenentur, videlicet ad limites episcopatus Plocensis faciendos et defendendos nos successoresque nostros vel deputatos venerabilis capituli per se vel per alium equitem bene armatum comitari.

Nomine item canonis pro cera ad ecclesiam cathedralem marcam unam pro festo sancti Martini Episcopi [s. 154v] solvere, jurisdictioni quoque nostrae et capitanei Pultoviensi in causis fundi parere atque abhinc infra decursum duorum mensium coram actis castrensibus Ostroviensibus, quod praefata bona non haereditario seu quovis jure alio, sed duntaxat praesentis privilegii nostri vigore tenebunt et possidebunt personaliter recognoscere et se se submittere tenebuntur, et erunt adstricti.

Promittimus autem pro nobis et illustrissimis dominis successoribus nostris, quod praedictos superius expressos donatarios nostros ab usu et pacifica possessione dictae advocatiae et scultetiae non amovebimus, nec successores nostri amovebunt, juribus nostris et ecclesiae nostrae cathedralis Plocensis salvis per omnia manentibus. In quorum fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo communiri iussimus.

Actum et datum Pultoviae die septima mensis Januarii anno Domini 1712-mo.

(-) B. Ludovicus episcopus.

(l. s. episcopalis)
(l. s. capitularis)

(-) Adalbertus Ignatius Bardzewski episcopus Sareptensis, archidiaconus et praesidens Plocensis, Vladislaviensis, Cuiaviensis suffraganeus.

Salvis juribus ecclesiae et capituli, tum canone unius marcae solvendae.

(A tergo earundem:) Sub actu sabbathi post festum Sacratissimi Corporis Christi Domini 1728 in curia regia Ostroviensi. Privilegium introcontentum ad personalem oblationem generosi Alberti Mosakowski advocatiae Dybkoviensis possessoris susceptum.”


Quarti tenor talis:

****
"Andreas Stanislaus Kostka in Załuskie Załuski
Dei et Apostolicae Sedis gratia episcopus Plocensis.

Significamus praesentibus literis nostris universis et singulis quorum interest aut interesse poterit. Consensisse nos et permisisse, consentireque et permittere praesentibus literis nobili Catharinae primi voti Piotrowska, ad praesens Mosakowska, advocatiae in Dybki bonis nostris episcopalibus possestrici, ut possit et valeat de omni et integro jure suo advitali, quod ipsi super eadem advocatia in Dybki sub praefectura Pultoviensi consistenti competit, cedere et condescendere illudque in personas nobilium Petri Konopka et Constantiae Gurska coniugum transfundere et coram actis curiae nostrae episcopalis aut castrensibus Pultoviensibus in assistentia mariti sui resignare, juribus nostris et ecclesiae nostrae cathedralis ibidem salvis per omnia manentibus. In quorum praemissorum fidem praesentes manu nostra subscriptas sigillo communiri iussimus.

Datum Pultoviae die secunda mensis Augusti anno Domini millesimo septingentesimo vigesimo octavo.

(-) Andreas episcopus.

(l. s. episcopalis)”



Or.: Pułtuskie gr., Pułtuskie grodzkie jurysdykcji biskupiej, 1727-1759, AGAD, sygn. 5, s. 152v-154v.

Oblata 4 pism dotyczących wójtostwa w Dybkach w kluczu pułtuskim:

1) Święta Lipka, 23 IV 1707. Biskup płocki nadaje szlachetnemu Pawłowi Rosińskiemu, jego żonie Mariannie i synowi Mikołajowi młyn opustoszały Przyjmy i przyłącza go do wójtostwa w Dybkach, uwalniając ich dożywotnio z wszelkich obciążeń obowiązujących wójtów.

2) Łomża, 26 VIII 1709. Biskup płocki nadaje Florianowi Franciszkowi Łoczyńskiemu i jego żonie Katarzynie Mosteckiej wójtostwo Jarnułtowskie w dobrach biskupich wsi Osuchowa oraz sołectwo z młynem opustoszałym Przyjmy, wakujące po śmierci Rosińskich.

3) Pułtusk, 7 I 1712. Biskup płocki udziela zgody Łoczyńskiemu na przelanie praw do wójtostwa i sołectwa z młynem na osoby szlachetnych Jana i Katarzyny Piotrowskich (dokument oblatowany przez Wojciecha Mosakowskiego 29 V 1728).

4) Pułtusk, 2 VIII 1728. Biskup płocki udziela Katarzynie 1-mo voto Piotrowskiej, obecnie Mosakowskiej, zgody na przelanie praw do wójtostwa w Dybkach na osoby szlachetnych Piotra Konopki i Konstancji Gurskiej małżonków.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz