Wawrowski cum Zaremba limitant.
Coram officio et actis
praesentibus castrensibus Calissiensibus personaliter comparentes
nobiles Joannes Wawrowski actor ex una et Severinus Balicki nomine
generosi Alexandri de Kalinowa Zaremba citati ex altera partibus,
mente corporeque sani existentes palam ac benevole recognoverunt.
Quia terminum eum, qui pro die
hodierna ipsi actori cum praefato citato ex citatione literali
castrensi Calissiensi, qua idem Joannes eundem Alexandrum pro summa
quatuor millium marcarum quomodolibet retenta et simili vadio
citavit, pro die hodierna incidebat, hinc ad prima et proxima judicia
officii castrensis Calissiensis proxime et immediate celebranda
limitaverunt et distulerunt, prout limitant et differunt
praesentibus.
In quibus quidem judiciis officii
castrensis Calissiensis suprascriptis partes praefatae habiturae sunt
terminum peremptorium talem qualem hodie habere debuerant in causa
praesenti iuxta citationem partis actoreae termini praesentis [?]
limitationem actaque eius causae omnia de praemissis latius canente,
nullius partis iure laeso.
Or.:
Kalisz Gr. 96, inskrypcje/indukta, 1610, s. 329.
N. Jan Wawrowski z I i N. Seweryn
Balicki im. G. Aleksandra z Kalinowej Zaremby z II, odkładają
termin o spłatę 4.000 grz. na najbliższe sądy grodzkie kaliskie.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz