Wawrowskie usorum
[?] Wawry et Siedliska resignatio.
Coram judicio officii
actisque praesentibus castrensibus Calissiensibus personaliter
comparens nobilis Dorothea Wawrowska, nobilium olim Georgii Wawrowski
et Annae Klichowska coniugum filia et olim nobilis Catherinae
Wawrowska steriliter de hac luce decessae soror germana et suo pro
interesse succestrix legitima, nobilis vero Matthiae Manticki consors
legitima, cum eiusdem mariti sui personali consensu et assistentia,
a districtu tum et jure
terrestri suis propriis, in quibus possessionata est, recedendo et se
cum bonis summisque pecuniariis [s. 1157] suis omnibus ac
successoribus suis huic praesenti capitaneali castrensi Calissiensi
jurisdictioni actus praesentis ratione submittendo et incorporando,
non compulsa neque coacta non etiam devio vel quopiam sinistro errore
circumventa, imo vero mente corporeque sana existens et usa amicorum
suorum salubri consilio maturaque intra se deliberatione praehabita,
palam ac benevole verbisque expressis recognovit.
Quia ipsa totas et
integras sortes suas villarum et haereditatum Wawry et Siedliska, se
iure naturalis successionis tam post praedictos olim parentes
suos quam post olim Albertum Wawrowski et generosam Catherinam
Gorecka coniugos avum et aviam suos, tum et post nobilem olim
Catherinam Wawrowska sororem suam se concernen(tes), una cum
pecoribus, pecudibus totaque suppellectili domestica rebusque omnibus
ibidem existentibus, cmethonibus et subditis tam in bonis eisdem
existentibus quam profugis, cumque iure patronatus praesentandi
parochi ad ecclesiam in oppido Staw seu altaristarum quorumvis
servitutibus ex aliis haereditatibus ad praemissa servientibus, cum
bonorum eorundem [?] jure, dominio et proprietate omnibusque
utilitatibus, usibus fructibus, redditibus, proventibus, censibus,
emolumentis, attinentiis, pertinentiis generaliterque obventionibus
universis, ita etiam late, longe et circumferentialiter prout bona
eadem in suis metis et limitibus ab antiquo distincta et dislimitata
continentur, et prout ea sola tenuit, habuit et possedit ipsamque
ibidem quovis modo spectant et concernunt, nihil ex bonis eisdem
juris, dominii et proprietatis pro se ac successoribus suis
reservando seu excipiendo,
generoso Sigismundo
Wawrowski ac illius successoribus medietatem
quidem dictorum bonorum pro summis in tranfusione debitorum
avialium, paternorum et maternorum in personam ipsius Sigismundi
facta specificatis et
quingentis florenis sibi plenarie solutis de qua quietat, [s.
1158] et alteram
medietatem,
in quam jus patronatus includita, dono perpetuo et irrevocabili
dedit,
donavit,
inscripsit
iureque ac titulo perpetuo haereditario iuxta ius et consuetudinem
terrestrem in perpetuum resignavit,
prout quidem dat, donat, inscribit iureque ac titulo perpetuo
haereditario iuxta ius et consuetudinem terrestrem in perpetuum
resignat praesentibus per
eundem Sigismundum
ac illius successores bona praefata praesentibus illi resignata
tenendi,
habendi, utifruendi, quieteque et pacifice temporibus perpetuis
possidendi nec non dandi, donandi, vendendi, alienandi, commutandi,
obligandi, resignandi et in usus suos successorum suorum beneplacitos
libere convertendi.
In
quae quidem bona praesentibus illi resignata praefata recognoscens
eidem Sigismundo ac illius successoribus iam ex nunc in facie judicii
officii praesentis dedit
et admisit, datque et admittit praesentibus intromissionem
realem et actualem tenutam possessionemque pacificam per
ministerialem terrestrem competentem cum duobus nobilibus, quem et
quos idem Sigismundus habere et conducere poterit et qui ipsi iam ex
nunc de jure et
officio praesenti adduntur et deputantur vigoreque resignationis
praesentis capiendo et assumendo.
Insuper praefata
recognoscens cum eo quo supra consensu et assistentia, accessu [?]
<eo> quo supra mediante, palam ac benevole et per expressum
recognovit. Quia ipsa summas omnes quaecunque sibi post
praefatas aviam et Catherinam sororem suas ibidem pro interesse suo
serviunt, tum et totam et integram inscriptionem obligatoriam
a nobili olim matri suae in bonis villarum et haereditatum Wawry et
Siedliska et patri suo a nobili Alberto Wawrowski factam et
servientem, cum intromissione, evictione possessioneque eorundem
bonorum parata cumque omnibus et singulis eiusdem inscriptionis
coeterarumque quarumvis clausulis, articulis, conditionibus et
punctis omnique praemissorum jure, dominio et proprietate, nec non
inscriptiones omnes evictoreas tam praefatis olim avo
quam parenti suis quomodolibet servientes tum et alias
quarum [?] [s. 1159] fundo annexas et fundum
tangentes, cum coeteris inscriptionibus, divisionibus,
submissionibus, vadiis ac responsionibus in eisdem concertis, lucris,
perlucris ac quibusvis juris progressibus, nihil omnino amplius
juris, dominii et proprietatis sibi suisque successoribus ex
praemissis omnibus et singulis reservando seu excipiendo
in personam eiusdem
generosi Sigismundi Wawrowski ac illius successorum pleno, totali
integroque iure suo transposuit,
transtulit et transfundit
praesentibus, dando
et concedendo eidem
Sigismundo ac illius
successoribus plenariam facultatem
et omnimodam potestatem ad inscriptionem seu inscriptiones <tam>
obligatoriam <et> evictoream quam et coeteras iuxta nexum et
exigentiam illarum decretorumque [?]
et contractuum quorumvis pro vadio seu vadiis ac ipsa re principali
inscriptionum earundem evictorearum coeterarumque quarumvis
recensitarum contra eos contra quos competierit iure [?]
si necessitas postulaverit agendi
idque in praemissis omnibus et singulis peragendi, quod ius et ratio
poposcerit verumque et proprietarium dominum spectat et concernit,
contradictione ulla ac praescriptione quavis terrestri in praemissis
omnibus minime obstante.
Or.:
Kalisz Gr. 12, rezygnacje/indukta, 1628-1636, s. 1156-1159.
Teki Dworzaczka:
Grodzkie i ziemskie > Kalisz >
Rezygnacje, XVI wiek
3708 (Nr. 11) 1634
Dorota Wawrowska, c. o. Jerzego
W. i Anny Klichowskiej, a ol. Katarzyny W. bp. +-ej siostra rodz. i
spadkob., ż. Mac. Mantickiego, cz-i wsi Wawry i Siedliska ze spadku
po rodzicach, jak i po ol. Wojciechu W. i Katarzynie Goreckiej
dziadach, i po ol. Kat. W. siostrze, Zygmuntowi W. sprzed. (f. 592v)
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz