poniedziałek, 9 marca 2015

1629 Submissio ad reforman. uxori Joann. Turczewic oppidani Osiecznensis

Submissio ad reformandum uxori Joannis Turczewic oppidani Osiecznensis

Coram officio et actis advocatialibus civitatis Srzoda [7 XI 1629] personaliter comparens famatus Joannes Turczewic de oppido Osieczna, a iure iurisdictioneque sua quavis competenti recedendo et se cum omnibus bonis suis successoribusque huic officii praesentis iurisdictioni quoad actum praesentem submittendo et incorporando, sanus per omnia existens ultro, manifeste verbisque expressis, non coactus nec compulsus recognovit se ac suos successores in et super omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus, nunc habitis et in posterum habendis, quocunque iuris titulo vocatis, famatis Jacobo arculario atque Matheo Mathuszek suburbanis Srzedensibus, uti tutoribus honestae Reginae Farbierzewna, olim providi Alberti fullonis suburbani Srzedensis filiae, ad praesens praedicti Turczewic uxoris legitimae, inscribit et obligat.

Quia debebit et sua cum posteritate tenebitur, cum primum commode potuerit, in primis ac proximis judiciis bannitis extunc in oppido Osieczna celebrandis honestae Reginae Farbierzewna, praedicti olim Alberti fullonis suburbani Srzedensis et Ursulae coniugum legitimorum filiae, consorti vero suae legitimae, reformationem sufficientem dotalicialem in et super quarta agri sua propria hereditaria in fundo oppidi Osieczna, ex una providi Joannis Zwadlo dicti et Andreae pannitonsoris ab altera partium iacente nec non in Ostrowo inter Jeziora sita, summam ducentarum marcarum Polonicalium, idque ratione dotis ac dotalicii iuxta iuris civilis et consuetudinis formam facere, inscribere et dotalicialiter coram eodem iudicio oppidi Osieczna reformare, pro evictioneque sufficienti in praedictis bonis suis cavere et eandem evictionis inscriptionem vadio similis summae firmare et roborare, praemissa facturus memoratus recognoscens sub eodem vadio ducentarum marcarum in causu [!] non satisfactionis praemissorum ad solvendum toties quoties opus fuerit succumbendo.

Quibus praemissis praenominatus Joannes Tarczewic recognoscens se benevole submisit ac in se, successores suos, bonaque sua superius expressa ultro praesentibus assumpsit, nulla praescriptione iuris Maydeburgensis in praemissis obstante. Super quo memoriale officio solutum.



Or.: Akta miasta Środa, Księga wójtowska, 1615-1642, indukta, sygn. I 32, s. 481.

Sławetny Jan Turczewic z Osiecznej zobowiązuje się wobec Jakuba skrzynkarza (arcularius) i Mateusza Matuszka podmieszczan średzkich, opiekunów żony jego Reginy, córki zmarłego Wojciecha farbierza (fullo) podmieszczanina średzkiego, na najbliższej sesji sądu gajonego miejskiego w Osiecznej oprawić 200 grzywien tytułem posagu i wiana na swej dziedzicznej ćwierci roli leżącej na gruntach miasta Osieczna między rolami opatrznego Jana Zwadło i Andrzeja postrzygacza (pannitonsor) [oraz1] "w ostrowie pomiędzy jeziorami".

1 Możliwe, że chodzi o dwie różne ćwierci roli.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz