poniedziałek, 30 marca 2015

1499 Boczkowo

Boczkowo

Actum in castro Calisiensi feria secunda post festum sancti Andree proxima [2 XII] anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono, presentibus magnifico generoso et nobilibus Ambrosio de Pampovo palatino Siradiensi et capitaneo Maioris Polonie generali, Simone de Zlothkow gladifero et burgrabio Calisiensi, Johanne Palaczski et Petro Gumski.

Veniens nobilis Stanislaus Gayewski de Sulislavicze coram iudicio domini capitanei sponte recognovit, quia sibi nobilis Mathias Droschewski pro viginti marcis pecuniarum, in quibus sibi tres mansos, duos possessionatos et unum desertum, idem Mathias Droschewski inscripserat in villa Boczkowo, satisfecit. Racione eius satisfaccionis prefatus nobilis Stanislaus Gayewski ipsum nobilem Mathiam Droschewski de dictis viginti marcis pecuniarum quittavit et quittat, et demittit prefato Mathie tres mansos, unum possessionatum et duos desertos, in dicta villa Boczkowo, ita prout solus tenuit. Et domini iudicio presidentes iudicialiter decreverunt silencium prefato Stanislao Gayewski pro viginti marcis prefatis pecuniarum et pro mansis prefatis in dicta villa Boczkowo, et sibi Mathie Droschewski pro dictis viginti marcis pecuniarum evasionem et tenutam ac possessionem predictorum trium mansorum in prefata villa Boczkowo adiudicaverunt. Super quo prefatus Mathias Droschewski adiudicatum solvit.


Or.: Kalisz Gr. 30, inskrypcje-relacje-dekrety/indukta, 1498-1504, k. 149v.
Teki Dworzaczka:
Grodzkie i ziemskie > Kalisz > Inskrypcje > XVI wiek
4658 (Nr. 5) 1499
Stanisł. Gajewski z Sulisławic, kwit. Macieja Droszewskiego z 20 grz., w których 2 ł. os. i 1 ł. pus. Maciej jemu w Boczkowie zapisał (f. 149v)

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz