wtorek, 3 lutego 2015

1749 Honoratus Gorski Mco Morawski lapideam obligat

Sub eodem actu [14 IV 1749].

Honoratus Gorski magnifico Morawski lapideam obligat.

Honoratus Mathias Gorski civis et sartor civitatis Sacrae Regiae Majestatis Posnaniensis, lapideae in circulo fori civitatis ejusdem inter lapideas nobilium Barentow ab una et honoratorum Raczkowskich parte ab altera sitae, quondam Białkiewiczow, post Karpińskich, demum Drużynskich nuncupatae, vigore jurium a magnifico Alberto Dzierzykray Morawski notario castrensi Gnesnensi in personam sui cessorum possessor, sanus mente corporeque existens, recedendo etc. recognovit.

Quia ipse totam et integram eandem lapideam in circulo fori civitatis praesentis inter lapideas nobilium Barentow ab una et honoratorum Raczkowskich parte ab altera sitam, quondam [s. 49] Białkiewiczow, post Karpińskich, demum Drużynskich nuncupatam, praecipue vero hippocaustum parvum cum camera in prima condignatione in aula situm, in secunda condignatione vero hippocaustum cum aservaculo alias alkierz, nec non fornicem a fronte lapideae ejusdem existentem, atque stabulum parvum omniaque in ibidem existentia ad mentem contractus inter se recognoscentem et eundem magnificum Morawski notarium castrensem Gnesnensem Lesnae die decima quinta Januarii anno praesenti initi et conscripti fusius expressa,

tum et alia quaevis aedificia in eadem lapidea existentia cum attinentiis, pertinentiis, emolumentis, usibus fructibus et generaliter conditionibus universis, cum omni jure, dominio et proprietate sibi recognoscenti servientibus et competentibus, ita late, longe et circumferentialiter, prout lapidea eadem cum praedictis hippocaustis ac aedificiis quibusvis in ibidem existentibus et [s. 50] adjacentibus in sua circumferentia continetur et prout ipsemet recognoscens et anteriores haeredes ac possessores eandem lapideam tenebant et possidebant ac utifruebantur, nihil omnino juris, dominii ac proprietatis quorumvis usu fructuum ex lapidea eadem suprascriptis structuris praemisso contractu expressis tantum pro se suisque successoribus reservando et excipiendo,

eidem magnifico Alberto Dzierzykray Morawski notario castrensi Gnesnensi et ipsius successoribus in et pro summa mille sexcentorum florenorum Polonicalium pro praetio juris cessi restanti, infra hinc ad trium integrorum annorum sese continuo et immediate sequentium decursum, videlicet ad feriam quartam post dominicam Conductus Paschae in anno Deo dante venturo millesimo septingentesimo quinquagesimo secundo incidentem [12 IV 1752], pro quo tempore et termino idem honoratus Gorski civis Posnaniensis aut illius successores eundem magnificum Morawski aut illius [s. 51] successores reali summae suprascriptae mille sexingentorum florenorum Polonicalium exolutione eximere tenebitur, dedit, donavit, vendidit, inscripsit et modo obligatorio invadiavit, prout quidem etc.,

intromissionem in lapideam eandem et praecipue structuras suprascriptas ac contractu expressas tantum eidem magnifico Morawski notario castrensi Gnesnensi dat et admittit, et in loco lapideae ejusdem daturum et admissurum se offert, evictionem generalem ab omnibus impedimentis juridicis et extrajuridicis cavet, ac pro ea se in et super tota eadem lapidea ac summis quibusvis pecuniariis habitis et habendis eidem magnifico Morawski notario castrensi Gnesnensi et illius successoribus inscribit et obligat, idque sub vadio mille sexingentorum florenorum Polonicalium citatus hic sive in foro competenti responsurus.

Ex protocollo castrensi Posnaniensi extractum.

(-) Correxit Ziemięcki.
(-) Legi: Łabiński.



Odp.: Papiery Morawskich. Akta poznańskie 1744-1783, s. 48-51 (Lwów, Biblioteka Naukowa im. W. Stefanyka NAN Ukrainy. Oddział Rękopisów. Zespół 4, dział I, sygn. 1064).

Maciej Górski, krawiec i mieszczanin poznański, posesor kamienicy w Rynku poznańskim stojącej między kamienicą Barentów a kamienicą Raczkowskich, zastawia ją Wojciechowi Dzierżykraj Morawskiemu, pisarzowi grodzkiemu gnieźnieńskiemu. Należała ona wcześniej najpierw do Białkiewiczów, potem do Karpińskich, wreszcie do Drużyńskich. Na I piętrze w holu znajduje się piecyk (hippocaustum parvum) z komórką, na II piętrze piec z alkierzem, od wejścia piwnica (fornix), przy kamienicy stajenka (stabulum parvum). Górski nabył kamienicę od Morawskiego na mocy kontraktu zawartego w Lesznie 15 I 1749. Teraz zastawia ją w sumie 1.600 złp. należnych za cesję praw do kamienicy przez Morawskiego na jego osobę, na okres 3 lat, zobowiązując się złożyć tę sumę do 12 IV 1752.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz