Rogozinska monialibus ordinis
sancti Francisci debet cum provisione.
Coram officio et actis
praesentibus castrensibus Calissiensibus personaliter comparens
generosa Anna de Otok Zalieska, olim generosi Martini Rogozinski
consors relicta, a districtu tum et jure terrestri suis propriis, in
quibus possessionata est, recedendo et se cum bonis summisque
pecuniariis omnibus ac successoribus suis huic praesenti capitaneali
castrensi Calissiensi jurisdictioni actus praesentis ratione
subiiciendo et incorporando, mente corporeque sana existens palam ac
benevole recognovit.
Se in bonis summisque pecuniariis
suis omnibus teneri debitamque <esse> veri, certi, liquidi
legitimique debiti noningentorum florenorum, grossis triginta
computatorum, pecuniae Polonicalis consuetae religiosis ad deodicatis
Franciscae Glembocka priorissae conventus sancti Francisci Calissii
extra portam Torunensem siti modernae ac pro tempore existenti
totique conventui monialium Calissiensium.
Quam pecuniae summam praefata
Anna recognoscens eidem priorissae modernae et pro tempore existenti
totique conventui monialium Calissiensium debebit et eius [?]
successores tenebuntur dare, solvere atque hic circa acta praesentia
castrensia Calissiensia in parata pecunia reponere in et pro crastino
festi Natalis sancti Joannis Baptistae proxime venturo, sub vadio
infrascripto.
Insuper praefata Anna
<Rogozinska> se successoresque suos de bonis suis suprascriptis
omnibus eidem priorissae modernae et pro tempore existenti totique
conventui monialium sancti Francisci Calissien(sium) mediante
suprascripta recessione inscripsit et submisit se, inscribitque et
submittit praesentibus. Quia si et in quantum summa praefata
noningentorum florenorum pro tempore superius expresso exoluta non
fuerit vel ipsae moniales Calissienses a suprascripta Anna eam levare
noluerint, extunc debebit successoresque illius tenebuntur
suprascriptis monialibus ab ea summa originali quotannis quolibet
anno, quoad penes se vel suos successores eadem summa originalis
extiterit et persoluta non fuerit, a quibuslibet [s. 2044]
centum florenis per octo florenos Polonicales pro quolibet crastino
festi Natalis sancti Joannis Baptistae, usque ad quietationem
senioris virginis monialis conventus eiusdem ordinis sancti Francisci
Calissien(sis) una cum sorore virgine ex conventu autenticam
coram officio castrensi Calissiensi recognoscendam pendere et
realiter persolvere, eam ipsius pensionis solutionem a proxime
venturo crastino festi Natalis sancti Joannis Baptistae incipiendo et
eam singulis annis et crastinis festi eiusdem Nativitatis sancti
Joannis Baptistae usque ad persolutionem praefatorum noningentorum
florenorum pecuniae Polonicalis continuando.
Quae quidem omnia et singula
praemissa tam in toto quam in parte praefata Anna eisdem monialibus
facere complereque debebit vel sui successores tenebuntur, solutionem
quidem summae praefatae principalis sub noningentorum
florenorum, grossis triginta computatorum, <pecuniae
Polonicalis> et census eiusdem sive pensionis sub
eidem pensioni correspondentibus et <ad> annum quemlibet
sese referentibus vadiis per eandem recognoscentem in se bona
quaevis sua ac successores suos libere praesentibus assumpto, et in
casu non solutionis summae vel pensionis eiusdem anni alicuius ad
quemlibet annum seorsim ad solvendum succumbendo.
Pro quibus quidem vadio seu
vadiis ipsaque summa principali sive pensione praefata citata
praefata [!!] Anna vel illius successores per praedictas
moniales literali citatione in judicium sive officium praesens
capitaneale castrense Calissiense sive etiam in capitaneale
castrense {Calissi} Syradiense, quibus se cum bonis
summisque pecuniariis recensitis omnibus ac successoribus suis
submittit et incorporat, tum in primo citationis termino tanquam
peremptorio debebit suique successores tenebuntur stare,
juri parere, respondere, inscriptioni praesenti ac
omnibus eius contentis, tum pro citatis omnibus a judicio vel officio
dum causae officii iudicabuntur non recedendo, toties quoties opus
fuerit satisfacere ac decretum judicii sive officii
totumque juris progressum usque ad finalem executionem pati,
omnibus controversiis,
exceptionibus, protestationibus, inhibitionibus, evasionibus,
[...]bus, appellationibus et earum quibusvis [s. 2045]
praescriptionibus, tum dillationibus in genere omnibus procul
repulsis et eisdem uti abrenunciando, nullos
denique defectus inscriptioni praesenti nec toti eam consequenti
processui judiciario obiiciendo, nec modo quovis
judiciario et extraiudiciario exquisito et exquirendo se contra
praemissa omnia suis cum successoribus tuendo ac protegendo,
sub amissione suae totius suorumque successorum causae, nulla in
praemissis omnibus terrestri praescriptione obstante.
Or.:
Kalisz Gr. 129, inskrypcje/indukta, 1634, s. 2043-2045.
G. Anna z Otoku Zaleska, wdowa po
G. Marcinie Rogozińskim, winna jest 900 złp. „pobożnym i Bogu
oddanym” Franciszce Głembockiej przeoryszy konwentu franciszkanek (bernardynek) w
Kaliszu za bramą Toruńską oraz całemu konwentowi tychże. Jeśli
nie spłaci ich do najbliższego zajutrka po św. Janie Chrzcicielu
lub jeśli konwent odmówi ich przyjęcia [bo będzie chciał żyć z
procentu od nich], Rogozińska ma płacić bernardynkom po 8 złp. od
każdych 100 złp. na każdy zajutrek po św. Janie, póki bernardynki całej sumy nie odbiorą i w osobie starszej konwentu wraz z
towarzyszką przed aktami grodzkimi kaliskim nie skwitują.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz