Commenda Posnaniensis Wolski
confertur.
Sigismundus tertius etc.
Significamus etc. Quod cum generosum Stanislaum Soboczki
commendatorem Posnaniensem nostrumque lectistratorem inopinatus ac
idem acerbus ex hac vita casus eripuisset, idque beneficium
commendae Posnaniensis ordinis sancti Joannis Equitum
Hierosolymitanorum a maioribus nostris praestanti virtute viris
constitutum eo defuncto conferendum nobis esset alteri, qui vitae
actionumque suarum pulchritudine et dignitate dignum eodem se
praestitisset, faciendum nobis esse duximus, ut illud generoso
Nicolao Wolski de Podhaycze [k. 651] Regni nostri Poloniae
ensifero capitaneoque Krzepicziensi conferremus, ei scilicet
viro, qui vetustum familiae splendore [!] virtute propria
eximie tueatur summorum in Republica virorum maiorum suorum
insistens vestigiis ad Rempublicam quandoque consilio operaque
iuvanda praeclare sese comparet multorum iam moribus et
institutis cognitis ac in variis et regionibus et aulis, non vulgari
percepto prudentiae usu, sitque praeterea instructus eximia
magnitudine animi, militari virtute atque, quod ipsa commenda
Posnaniensis vetusta poscit, institutio summa in religione catholica,
quae a tota ipsius familia perpetuo studio culta fuit
constantia, et ita in aula nostra versetur, ut vitae morumque
dignitate ac bene de nobis merendi studio nobis sese carum et
iucundum efficiat.
Ei itaque commemoratam
Posnaniensem commendam pro iure nostro regio praesentibus
literis nostris damus et conferimus cum omnibus ad eam
spectantibus bonis et possessionibus, eorumque fructibus, commodiis,
reditibus, censibus, emolumentis ac utilitatibus universis, nullis
exceptis, ab eo tenend(i), habend(i) et possidend(i) toto vitae suae
tempore aut donec diversum ab huius beneficii ratione vitae statum
ingressus non fuerit.
Quod universis et singulis quorum
interest, nominatim porro reverendo in Christo patri domino Lucae a
Kosczielecz episcopo Posnaniensi et venerabili capitulo Posnaniensi,
praesentibus literis nostris notum facimus mandando, ut ab eo
tempore ipsum generosum Nicolaum Wolski pro vero et legitimo
commendatore Posnaniensi recipiant, habeant et agnoscant, eique de
loco praerogativis ac caeteris rebus omnibus veteri more et instituto
commendatori Posnaniensi debitis respondeant et responderi curent ab
omnibus quorum interest, pro gratia nostra juribus nostris regalibus
et Reipublicae in eiusdem commendae bonis salvis permanentibus. In
cuius fidem etc.
Datum Revaliae die undecima
mensis [k. 651v] Septembris anno Domini millesimo
quingentesimo octuagesimo nono, Regni nostri secundo.
Sigismundus rex.
Or.:
Metryka Koronna, Inscriptiones et privilegia sub eodem Sigismundo
III..., 1588-1590, AGAD sygn. MK 135, k.
650v-651v.
Opis AGAD:
Rewal, 1589.09.11. Król nadaje Mikołajowi Wolskiemu z Podhajec,
miecznikowi koronnemu, staroście krzepickiemu prebendę poznańską
zakonu św Jana rycerza jerozolimskiego w dożywocie. Do tej pory
trzymał ją zmarły Stanisław Sobocki, komendator poznański, łożny
królewski. Podaje się do wiadomości biskupa Łukasza z Kościelca,
biskupa poznańskiego i kapituły Poznania.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz