Tribunatus Calissiensis post
mortem generosi olim Seraphini Głębocki generoso Joanni Wawrowski
notario castrensi Calissiensi confertur.
Vladislaus IV Dei gratia Rex
Poloniae etc. Significamus etc. Meretur singularis generosi Joannis
Wawrowski notarii castrensis Calissiensis in obeundis functionibus
[k. 150] sua dexteritas probataque in promovendis publici boni
rationibus prudentia ac fervens de nobis bene merendi studium ut
amplioribus functionibus eum condecoremus uberioremque exercendarum
virtutum campum eidem praebeamus, vacantem itaque et ad
dispositionem nostram post decessum generosi olim Seraphini Głembocki
devolutum tribunatum Calissiensem eidem praefato generoso
Joanni Wawrowski ut agnoscat nos praestantissimis ipsius animi
ingeniique dotibus favere dandum et conferendum duximus
damusque et conferimus praesentibus litteris nostris per ipsum
ad extrema vitae tempora vel maioris alicuius dignitatis
assecutionem cum omnibus praerogativis, immunitatibus et
obventionibus gerendum et obtinendum.
Quod omnibus quorum interest,
praesertim vero dignitariis, officialibus ac universae nobilitati
palatinatus Calissiensis notum esse volentes eisdem mandamus ut
eundem generosum Joannem Wawrowski pro vero et legitimo tribuno
palatinatus Calissiensis habeant et agnoscant ipisque de loco juribus,
praerogativis et immunitatibus antiquitus ad idem munus pertinentibus
respondeant et responderi ab aliis curent, pro gratia nostra
officiorumque suorum debito. In cuius rei fidem etc.
Datum Varsaviae die xxviii mensis
Junii [k. 150v] anno Domini millesimo sexcentesimo trigesimo
octavo, Regnorum nostrorum Poloniae et Sueciae VI anno.
(-) Wladislaus rex.
(-) Alexander Trzebienski decanus
Sandomiriensis.
Or.:
Metryka Koronna, Primum regestrum privilegiorum et inscriptionum
cancellariae maioris -- ad relationem -- Petri Gembicki -- supremi
cancellarii Regni, 1638, AGAD
sygn. MK 183, k. 149v-150v.
Nadanie wakującego po śmierci
G. Serafina Głębockiego wojstwa kaliskiego G.
Janowi Wawrowskiemu pisarzowi grodzkiemu kaliskiemu.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz