sobota, 19 grudnia 2015

1610 Biczek et Bienias contrahunt

Biczek et Bienias contrahunt

Honesti Albertus Byczek venditor ab una et Petrus Bieniasz atque Gertruda consors alias coniuges cives Colenses emptores parte ab altera coram eodem officio consulari Colensi actisque presentibus personaliter comparentes, mente corpore sani existentes, mutuum contractum inter se occasione vendicionis emptionisque domus infrascriptae in hunc qui sequitur modum factum recognoverunt, precipue vero prefatus Byczek venditor recognovit.

Quia domum suam propriam in se iure naturalis successionis post sterilem decessum honesti olim Pauli fratris sui germani devolutam in loco dicto Zawodzie inter domos Chebda ex una et Stanislai Wolowiecz parte ab altera iacentem et sitam, cum omni iure suo, dominio, proprietate tituloque haereditario et cum omnibus eiusdem domus attinentiis, pertinentiis, fructibus, proventibus generaliter universis, quibuscunque nuncupentur nominibus, nihil excipiendo neque reservando, eodem prefato Petro et Gertrudae consorti alias coniugibus ambobus in solidum et illorum successoribus legitimis in et pro summa octodecem marcarum peccuniae Polonicalis vendidit et inscripsit.

Adrationem cuius summae prefati emptores marcas duodecim peccuniae Polonicalis iam exnunc in facie eiusdem officii predicto emptori reposuerunt, de qua quietantur temporibus perpetuis. Restantem vero summam scilicet marcas sex iidem emptores prefato venditori aut illius successoribus pro futuris iudiciis bannitis proxime celebrandis soluturos se sub vadio similis summae submittunt. Circa cuius summae restantem repositionem tenebitur idem venditor inscriptionem resignatoriam cum tuicione iuxta cursum iuris Maydeburgensis facere. Intromissionem vero cum pacifica posessione iidem [!] venditor dedit et in bonis, dum famati Gregorius Thokarz et Matheus funifex scabini una cum provido Stanislao bedello advocatiali jurato presentes fuerunt, libere admisit, qui rursus adhoc idem officium redeun(tes) per neminem denegatam fuisse retulerunt.

Quem contractum vendicionis emptionisque domus suprascriptae partes tam in parte quam in toto tenere et inviolabiliter observare sub vadio similis summae submiserunt, cui presentes aderant famati Adamus Kawalek viceadvocatus, Gregorius Thokarz, Caspar chirurgus, Joannes aurifaber, Paulus molitor, Mathias sartor Gielda et alii fide digni cives Colenses.
 

Or.: Koło radziecka, 1531-1623, indukta, AGAD sygn. 1, s. 152.

Wojciech Biczek (Byczek) sprzedaje dom, spadły nań po bezpotomnej śmierci brata jego rodzonego Pawła, Pawłowi Bieniaszowi i Gertrudzie małżonkom, mieszczanom kolskim. Dom na Zawodziu, między domami Chebdy i Stanisława Wołowca. Cena 18 grzywien: 12 grz. wypłacono teraz przed urzędem radzieckim przy zeznaniu kontraktu kupna-sprzedaży, 6 grz. płatne na najbliższym sądzie gajonym, wtedy też ma zostać sporządzony zapis powzdania (inscriptio resignatoria) wraz z tzw. warunkiem (tuitio, zabezpieczenie praw nabywcy) podług prawa magdeburskiego.

Przy przekazaniu nieruchomości obecni ławnicy Grzegorz Tokarz i Mateusz powroźnik z woźnym Stanisławem. Przy zawarciu kontraktu: Adam Kawalek podwójci (landwójt), Grzegorz Tokarz, Kasper cyrulik, Jan złotnik, Paweł młynarz, Maciej Giełda krawiec i inni mieszczanie kolscy.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz