Actum Colo feria sexta ante faesta sacra Paenthecostensia proxima
anno quo supra [20 V 1575].
Resignatio domus Stanislao Mazur per Haedvigim Wyruchalina et
Ioannem filium suum
Coram offitio dominorum proconsulis, consulum et [s. 86] actis
presentibus constituti personaliter honesti Haedvigis Wyruchalina et
Joannes Wyruchalka filius eius una cum Dorothea coniuge sua legitima,
ipse quidem Joannes per se, coniunx eius per eundem tanquam tutorem
supremum suum, Haedvigis per famatum Jacobum Marta tutorem suum ad
actum hunc tantum ad sui petitionem ex offitio presenti datum circa
eam personaliter stantem {et} ad infrascripta libere consentientem,
non compulsi non coacti neque dolo, fraude circumventi, sed palam,
libere ac perexpressum recognoverunt.
Quia domum suam propriam hereditariam una cum horto eidem adiacente
in fundo advocatiali sittam, penes praedium advocatialem ex una et
Mathiam Mlynek partibus ex altera iacentem et constitutam, ita late,
longe et circumferentialiter prout soli tenuerunt, habuerunt et
possiderunt, cum omnibus utilitatibus, usibus fructibus, censibus,
redditibus, proventibus, attinentiis, pertinentiis et obventionibus
universis, nihil penitus in eisdem bonis iuris, dominii et
proprietatis pro se suisque successoribus reservando seu excipiendo,
verum cum omni iure, dominio, proprietate propinquitateque,
honesto Stanislao Mazur sartori eiusque legitimis successoribus in et
pro summa viginti sex marcarum pecuniae monetae et numeri
Polonicalium, in quamliber [!] seorsive grossos quadraginta
octo computando, temporibus perpetuis vendiderunt, inscripserunt et
juditialiter actu presenti resignaverunt ad tenendum, habendum,
possidendum, inscribendum, vendendum, dandum, donandum, alienandum,
obligandum, oppignorandum, refformandum et ad suos usus
successorumque dicti Stanislai beneplacitos libere convertendum,
intromissione reali cum posessione effectiva iam exnunc illi
concessa.
De qua summa pro domo vendita totaliter, realiter et in effectu circa
acta presentia per se levata et actepta eundem Stanislaum cum suis
successoribus temporibus perpetuis quiettant, absolvunt et liberum
mittunt recognoscentes, insuper nihil apud eundem restare ratione
cuius inposterum reconvenire possit.
Insuper dicti venditores cum suis successoribus prefatum
emptorem et successores eius omnes invicem alter ad alterius partem
se se refferendo in omnibus et singulis bonis suis hereditariis et
obligatoriis, mobilibus et immobilibus, nunc et inposterum Dei
benefitio actedendis [?], habitis et habendis vel in eos iure
et modo quocunque devolvendis [s. 87] inscribunt et
obligant ab omnibus damnis et impedimentis iuridicis a
quibuscumque hominibus status, sexus et conditionis existentibus
totiens quotiens opus fuerit tueri, defendere, eliberare,
intercedere, evincere et indemnes reddere, ipsumque nec eius
successores neque per se neque per alias quascumque submisas [!]
vel subordinatas personas in eisdem bonis prepedire et inquiettare
debebit vel debebunt, sub vadio simili aliarum viginti
sex marcarum pecuniae suprascriptae in casu non tuitionis vel
evictionis ad solvendum succumbendo.
Pro quo si se citare permiserint, tenebuntur coram quocumque juditio
sive offitio stare, parere et a juditio non recedendo satisfacere ac
decretum pati, nullis coloribus, diverticulis, casibus fortuitis,
exceptionibus, dilationibus, appellationibus id evadendo, immo eisdem
in toto abrenunctiando, nihil penitus sibi in auxilium
successoribusque suis contra presentem inscriptionem actipiendo,
nulla denique prescriptione obstante.
Quae quidem venditio et resignatio domus prefatae ab offitio presenti
in omnibus et singulis punctis, clausulis et articulis confirmata et
approbata est habere vim et robur perpetuae firmitatis.
Super quo memoriale ipse Stanislaus Mazur offitio presenti solvit.
Or.:
Koło radziecka, 1531-1623,
indukta, AGAD sygn. 1, s. 85-87.
Jadwiga Wyruchalina i jej syn Jan Wyruchałka z żoną Dorotą
sprzedają Stanisławowi Mazurowi krawcowi dom z ogrodem, stojący w
Kole na gruncie wójtowskim między
folwarkiem wójtowskim a posiadłością Macieja Młynka, za 26
grzywien.
Uw.: na s. 84 błędna datacja: 1574 zamiast
1575 (por. sformułowanie anno proxime transacto ze s. 89
odnoszące się do zapisu ze s. 79).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz