Acta Castrensia

poniedziałek, 3 października 2022

1609 Testimonium curati morbi oculorum per Joannem Waier Miller Cjrulicum

Testimonium curati morbi oculorum per Joannem Waier Miller cyrulicum 

Proconsul et consules civitatis Posnaniensis. Universis et singulis tam ecclesiastici quam secularis status hominibus, quacunque dignitate, authoritate officioque praeeminentibus, coeterisque omnibus cuiusvis loci et conditionis tam intra inclytum hoc Regnum Poloniae quam extra constitutis, praesentes litteras nostras visuris, lecturis, auditurisve dominis observandissimis, amicis charissimis officiis nostris pro cuiusque status exigentia commendatis atque salutem et omnis boni incrementum a Deo optimo maximo precantes, notum testatumque [k. 89] facimus 

honoratum virum Joannem Waier Miller medicum cyrulicum Pruthenum, praesentium litterarum exhibitorem, dum alias provincias peragrat, suae in arte chirurgica eruditionis profitendae causa in oram quoque hanc et civitatem istam pervenisse atque isto nuper praeterito mercatu Posnaniae ad festum Natalis sancti Joannis Baptistae celebrato hoc dignum laude specimen eruditionis suae exhibuisse, 

quod scilicet honestam Anastasiam in hospitali Sancti Spiritus extra muros Posnanienses sito habitantem, annos aliquot supra quadraginta agentem, oculorum suorum naturali lumine privatam, uno quidem dextro ab adolescentia sua, altero vero dextro [!] a quatuor duntaxat annis cecutientem graviterque laborantem (prout ex testimonio fide dignorum testium atque adeo ipsiusmet Anastasiae coram nobis et residentia nostra consulari comparentis recognitione idipsum accepimus) curaverit et sanitati pristinae restituerit ita quidem, ut oculorum suorum defectibus eiusmodi cedentibus perceptione clara luminis perfruatur, 

petente eodem medico cyrulico, postulantibus ita rationibus illius se hinc alio conferenti huiusmodi testimonium ipsi per nos iuberi authentice extradi. 

Cuiusmodi peticioni velut aequitati consentaneae annuentes, eidem Joanni Waier Miller praesentis testimonii litteras dandas esse duximus, omnibus in universum et singulis diligenter ipsum commendantes, uti praesentibus commendamus pro et cum eo petentes, ut quocunque locorum se contulerit et diverterit, omnibus humanitatis ac benevolentiae officiis uti par est illum prosequi, tum ad quaevis licita et honesta aspirantem ope, consilio favoreque suo iuvare et promovere non dedignentur, facturae dominationes vestrae rem humanitate sua dignam a nobis occasione data officiis suis subinde promerendam. Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est subappensum. 

Actum et datum in praetorio Posnaniensi feria quarta ante festum sancti Bartholomaei Apostoli proxima [19 VIII] anno Domini 1609. 


Or.: Poznań radzieckie, Acta consulatus Posnaniensis, 1609-1615, APP Akta miasta Poznania sygn. I 34, k. 88v. 

Burmistrz i rajcy poznańscy zaświadczają, iż pruski cyrulik Jan Weiermiller dał przykład swej biegłości na tutejszym jarmarku świętojańskim, gdy wyleczył oczy 40-tokilkuletniej Anastazji z podmiejskiego szpitala Św. Ducha, ślepej na jedno oko od młodości a na drugie od 4 lat.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz